|
LIBER
ECCLESIASTICUS
PROLOGUS
Cum multa nobis et magna per Legem et Prophetas aliosque,
qui secuti sunt illos, data sint, in quibus oportet laudare Israel
doctrinae et sapientiae causa, cumque non solum ipsos legentes necesse sit
fieri peritos, sed etiam extraneis posse sapientiae studiosos et dicentes
et scribentes utiles fieri, avus meus Iesus, postquam se amplius dedit ad
diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum, qui nobis
a parentibus nostris traditi sunt, atque in his sufficientem usum
acquisivit, voluit et ipse scribere aliquid horum, quae ad doctrinam et
sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti
magis magisque attendant animo et confirmentur per legitimam
vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia et attentiore studio
lectionem facere et veniam habere in illis, in quibus interpretationi
adlaborantes videamur quibusdam verbis deficere. Nam deficiunt verba
Hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam; non autem solum
haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque aliorum librorum non parvam
habent differentiam, quando ipsa per se leguntur. Nam in octavo et
trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam perveni in
Aegyptum et, cum multum temporis ibi fecissem, inveni ibi exemplar non
parvae neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et
ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum; et
multam vigiliam attuli et doctrinam in spatio temporis, ut perducens ad
finem, librum istum ederem etiam pro illis, qui in terra aliena, cum iam
moribus instituti sint, sibi proposuerint secundum legem vitam
agere.
1 1 Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit
semper et est ante aevum. 2 Arenam maris et pluviae guttas et dies
saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et
profundum abyssi quis mensus est? 3 Sapientiam Dei praecedentem omnia
quis investigavit? 4 Prior omnium creata est sapientia, et
intellectus prudentiae ab aevo. 5 Fons sapientiae verbum Dei in
excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. 6 Radix sapientiae
cui revelata est? Et astutias illius quis agnovit? 7 Disciplina
sapientiae cui revelata est et manifestata? Et multiplicem peritiam
illius quis intellexit? 8 Unus est Altissimus, creator omnipotens et
rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans,
Deus. 9 Ipse creavit illam in spiritu sancto et vidit et dinumeravit
et mensus est; 10 et effudit illam super omnia opera sua et super
omnem carnem secundum largitatem suam et praebuit illam diligentibus
se. 11 Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona
exsultationis. 12 Timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et
gaudium et longitudinem dierum. 13 Timenti Dominum bene erit in
extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. 14 Dilectio Dei
honorabilis sapientia; 15 quibus autem apparuerit, dispertit eam in
visionem sui ipsius et in agnitione magnalium suorum. 16 Initium
sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreata
est; cum hominibus veritatis ab aevo fundata est et semini eorum se
credet. 17 Timor Domini scientiae religiositas; 18 religiositas
custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium
dabit.(19) (20 Plenitudo sapientiae est timere Deum; et inebriat eos
fructibus suis. 21 Omnem domum illius implebit rebus pretiosis et
receptacula thesauris illius. 22 Corona sapientiae timor
Domini, repollens pacem et salutis fructum: 23 utraque autem sunt
dona Dei. 24 Scientiam et intellectum prudentiae sapientia effundit
quasi pluviam; et gloriam tenentium se exaltat. 25 Radix sapientiae
est timere Dominum, et rami illius longaevi. 26 In thesauris
sapientiae intellectus et scientiae religiositas; exsecratio autem
peccatoribus sapientia. 27 Timor Domini expellit peccatum; cum autem
adsit, omnem avertit iram. 28 Nam, qui sine timore est, non poterit
iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi
erit. 29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea erit redditio
iucunditatis. 30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba
illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. 31 In thesauris
sapientiae parabola disciplinae; 32 exsecratio autem peccatori cultura
Dei. 33 Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus
praebebit illam tibi. 34 Sapientia enim et disciplina timor
Domini, et quod beneplacitum est illi, 35 fides et mansuetudo. 36
Ne sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici
corde. 37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et cave a labiis
tuis. 38 Ne extollas teipsum, ne forte cadas et adducas animae tuae
inhonorationem, 39 et revelet Deus absconsa tua et in medio
synagogae elidat te; 40 quoniam accessisti maligne ad timorem
Domini, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
2 1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et
timore et praepara animam tuam ad tentationem. 2 Dirige cor tuum et
sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne
sollicitus sis in tempore calamitatis. 3 Sustine sustentationes Dei,
coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis. 4 Omne,
quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in
humilitate tua patientiam habe, 5 quoniam in igne probatur aurum et
argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. 6 Crede
Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam
tuam; serva timorem illius et in illo veterasce. 7 Metuentes
Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne
cadatis. 8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur
merces vestra. 9 Qui timetis Dominum, sperate in bona et in
oblectationem aevi et in misericordiam. 10 Qui timetis Dominum,
diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. 11 Respicite, filii,
generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus
est? 12 Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut
quis invocavit eum, et despexit illum? 13 Quoniam pius et misericors
est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector
est omnibus exquirentibus se in veritate. 14 Vae duplici corde et
labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti
duabus viis! 15 Vae dissolutis corde, qui non credunt, et ideo non
protegentur! 16 Vae vobis, qui perdidistis sustinentiam et qui
dereliquistis vias rectas et divertistis in vias pravas! 17 Et quid
facietis, cum inspicere coeperit Dominus? 18 Qui timent Dominum, non
erunt incredibiles verbo illius; et, qui diligunt illum, conservabunt
viam illius. 19 Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt
ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. 20 Qui timent
Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt
animas suas. 21 Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et
patientiam habebunt usque ad inspectionem illius 22 dicentes: Si
paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus
hominum; 23 secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia
illius .
3 1 Filii sapientiae ecclesia iustorum, et natio illorum
oboedientia et dilectio. 2 Indicium patris audite, filii, et sic
facite, ut salvi sitis. 3 Deus enim honoravit patrem in filiis et
iudicium matris firmavit in filios. 4 Qui honorat patrem, exorabit pro
peccatis et continebit se ab illis et in oratione dierum
exaudietur. 5 Et, sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat
matrem suam. 6 Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in
die orationis suae exaudietur; 7 qui honorat patrem suum, vita vivet
longiore, et, qui oboedit patri, refrigerabit matrem. 8 Qui timet
Dominum, honorat parentes et quasi dominis serviet his, qui se
genuerunt. 9 In opere et sermone honora patrem tuum, 10 ut
superveniat tibi benedictio ab eo. 11 Benedictio patris firmat domos
filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta. 12 Ne
glorieris in contumelia patris tui, non est enim tibi gloria eius
confusio; 13 gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus
filii mater sine honore. 14 Fili, suscipe senectam patris tui et non
contristes eum in vita illius; 15 et, si defecerit sensu, veniam
da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. Eleemosyna enim
patris non erit in oblivione, 16 nam pro peccatis ipsa
plantabitur 17 et in iustitia aedificabitur tibi; et in die
tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies solventur
tua peccata. 18 Quam malae famae est, qui derelinquit patrem; et
maledictus a Deo, qui exasperat matrem. 19 Fili, in mansuetudine opera
tua perfice et super hominem datorem diligeris. 20 Quanto magnus es,
humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt
excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua. 21 Quoniam
magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. 22 Altiora te
ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae
praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne
fueris curiosus. 23 Non est enim tibi necessarium ea, quae
abscondita sunt, videre oculis tuis. 24 In supervacuis rebus noli
scrutari multipliciter; 25 plurima enim super sensum hominum ostensa
sunt tibi. 26 Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et
species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine
scientia deerit sapientia. 27 Cor durum male habebit in
novissimo; et, qui amat periculum, in illo peribit. 28 Cor
ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis
scandalizabitur. 29 Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator
adiciet peccatum ad peccatum. 30 Plagis superborum non erit
sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis et non
intellegetur. 31 Cor sapientis intelleget verba sapientium, et auris
audiens concupiscet sapientiam. 32 Sapiens cor et intellegibile
abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus
habebit. 33 Ignem ardentem exstinguit aqua, sic eleemosyna expiat
peccata. 34 Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit
eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet
firmamentum.
4 1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes et oculos tuos ne
transvertas a paupere. 2 Animam esurientem ne contristaveris et non
exasperes pauperem in inopia sua. 3 Cor inopis ne afflixeris et non
protrahas datum angustianti. 4 Rogationem contribulati ne abicias et
non avertas faciem tuam ab egeno. 5 Ab inope ne avertas oculos tuos
propter iram et non des ei locum tibi retro maledicendi; 6
maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur precatio
illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum. 7 Congregationi
affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato
humilia caput tuum. 8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et
redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine. 9
Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu opprimentis eum et non acide
feras in anima tua in iudicando. 10 Esto pupillis misericors ut
pater et pro viro matri illorum; 11 et eris velut filius Altissimi
oboediens, et miserebitur tui magis quam mater. 12 Sapientia filiis
suis vitam inspiravit et suscipit inquirentes se. 13 Qui illam
diligit, diligit vitam; et, qui vigilaverint ad illam, complectentur
placorem a Domino. 14 Qui tenuerint illam, gloriam hereditabunt, et,
quo introibit, benedicet Deus. 15 Qui serviunt ei, obsequentes erunt
Sancto, et eos, qui diligunt illam, diligit Deus. 16 Qui audit
illam, iudicabit gentes; et, qui intuetur illam, permanebit
confidens. 17 Si crediderit ei, hereditabit illam, et erunt in
possessione generationes illius. 18 Quoniam in simulatione ambulat cum
eo et in primis explorat eum, 19 timorem et tremorem inducet super
illum et probabit illum in tentatione doctrinae suae, donec ipse
teneat eam in cogitationibus suis et credat animae illius. 20 Et
redibit recta ad illum et firmabit illum et laetificabit illum 21
et denudabit illi absconsa sua et thesaurizabit super illum scientiam
et intellectum iustitiae. 22 Si autem oberraverit, derelinquet
eum et tradet eum in manus inimici sui. 23 Fili, observa tempus et
devita a malo 24 et pro anima tua ne confundaris; 25 est enim
confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et
gratiam. 26 Ne accipias faciem adversus animam tuam nec adversus
animam tuam mendacium. 27 Ne reverearis proximum tuum in casu suo 28
nec retineas verbum in tempore suo; non abscondas sapientiam tuam in
decorem. 29 In verbo enim agnoscitur sapientia, et sensus in
responsione linguae. 30 Non contradicas verbo veritatis ullo modo et
de ineruditione tua confundere. 31 Non confundaris confiteri peccata
tua et ne subicias te omni homini pro peccato. 32 Noli resistere
contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii. 33 Usque ad
mortem agonizare pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos
tuos. 34 Noli citatus esse in lingua tua et pavidus et remissus in
operibus tuis. 35 Noli esse sicut leo in domo tua evertens
domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. 36 Non sit porrecta manus
tua ad accipiendum et ad dandum collecta.
5 1 Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: Est mihi
sufficiens vita . 2 Ne sequaris fortitudinem tuam, ut ambules in
concupiscentiis cordis tui, 3 et ne dixeris: Quis praevalebit in me?
aut Quis me subiciet propter facta mea? . Deus enim vindicans
vindicabit. 4 Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste?
. Altissimus enim est patiens redditor. 5 De propitiato peccato
noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum 6 et ne
dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum
miserebitur ; 7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et
super peccatores requiescit ira illius. 8 Non tardes converti ad
Dominum et ne differas de die in diem. 9 Subito enim veniet ira
illius, et in tempore vindictae abripieris. 10 Ne innitaris divitiis
iniustis, nihil enim proderunt in die calamitatis. 11 Non ventiles
in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator
probatur in duplici lingua. 12 Esto firmus in sensu tuo et in
veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et
iustitiae. 13 Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum
tarditate proferas responsum. 14 Si est tibi intellectus, responde
proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in
verbo indisciplinato et confundaris. 15 Honor et ignominia in
sermone; lingua vero homini subversio est ipsius. 16 Non appelleris
susurro, et lingua tua ne calumnieris. 17 Super furem enim est
confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem
odium et inimicitia et contumelia.
6 1 Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico
inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam
hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. 2 Non te
extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur
virtus tua per stultitiam, 3 et folia tua comedat et fructus tuos
perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. 4 Anima enim
nequam disperdet eum, qui se habet, et in gaudium inimicis dat
illum et deducet in sortem impiorum. 5 Os dulce multiplicat amicos
et mitigat inimicos; et lingua eucharis salutem dicit. 6 Multi
pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille. 7 Si
possides amicum, in tentatione posside eum et ne facile credas ei. 8
Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die
tribulationis. 9 Et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam et
rixam convicii tui denudabit. 10 Est autem amicus socius mensae et
non permanebit in die necessitatis; 11 in prosperis erit tibi quasi
coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget. 12 Si humiliatus
fueris, convertetur contra te et a facie tua abscondet se. 13 Ab
inimicis tuis separare et de amicis tuis attende. 14 Amicus fidelis
protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. 15
Amico fideli nulla est comparatio, et non est ponderatio contra
bonitatem illius. 16 Amicus fidelis medicamentum vitae, et, qui
metuunt Dominum, invenient illum. 17 Qui timet Deum, aeque habebit
amicitiam eius, quoniam secundum illum erit amicus illius. 18 Fili,
a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies
sapientiam. 19 Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam et
sustine bonos fructus illius. 20 In opere enim ipsius exiguum
laborabis et cito edes de generationibus illius. 21 Quam aspera est
nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa
excors. 22 Quasi lapis probationis gravis erit super illum, et non
demorabitur proicere illam. 23 Doctrina est enim secundum nomen
eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet
usque ad conspectum Dei. 24 Audi, fili, et accipe sententiam meam et
ne abicias consilium meum. 25 Inice pedem tuum in compedes illius et
in torques illius collum tuum; 26 subice umerum tuum et porta
illam et ne acedieris vinculis eius. 27 In omni animo tuo accede ad
illam et in omni virtute tua conserva vias eius. 28 Investiga et
scrutare, exquire et invenies, et continens factus ne derelinquas
eam. 29 In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur
tibi in oblectationem. 30 Et erunt tibi compedes eius in protectionem
fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae; 31 decor enim
aureus est in illa, et vincula illius alligatura hyacinthina. 32
Stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones
tibi. 33 Fili, si attenderis, disces; et, si accommodaveris animum
tuum, prudens eris. 34 Si dilexeris audire, excipies doctrinam; et,
si inclinaveris aurem tuam, sapiens eris. 35 In multitudine
presbyterorum sta et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut
omnem narrationem Dei velis audire, et proverbia intellectus non
effugiant a te. 36 Et, si videris sensatum, evigila ad eum, et
gradus ostiorum illius exterat pes tuus. 37 Cogitatum tuum habe in
praeceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto; et ipse
firmabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur
tibi.
7 1 Noli facere mala, et mala non te apprehendent; 2 discede
ab iniquitate, et deficiet abs te. 3 Fili, non semines in sulcis
iniustitiae et non metes ea in septuplum. 4 Noli quaerere a Domino
ducatum neque a rege cathedram honoris. 5 Non te iustifices ante
Deum, quoniam agnitor cordis ipse est; et penes regem noli velle
videri sapiens. 6 Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute
irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas
scandalum in aequitate tua. 7 Non pecces in multitudinem
civitatis nec te immittas in populum. 8 Neque alliges duplicia
peccata; nec enim in uno eris immunis. 9 Noli esse pusillanimis in
oratione tua; 10 exorare et facere eleemosynam ne despicias. 11 Ne
dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus et, offerente me
Deo altissimo, munera mea suscipiet . 12 Non irrideas hominem in
amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector
Deus. 13 Noli arare mendacium adversus fratrem tuum neque in amicum
similiter facias. 14 Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas
enim illius non est bona. 15 Noli verbosus esse in multitudine
presbyterorum et non iteres verbum in oratione tua. 16 Non oderis
laboriosa opera et rusticationem creatam ab Altissimo. 17 Non te
reputes in multitudine indisciplinatorum; 18 memento irae, quoniam non
tardabit. 19 Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis
impii ignis et vermis. 20 Noli commutare amicum cum pecunia neque
fratrem carissimum cum auro Ophir. 21 Noli discedere a muliere sensata
et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae
illius super aurum. 22 Non laedas servum operantem in veritate neque
mercennarium dantem animam suam. 23 Servus sensatus sit tibi dilectus
quasi anima tua; non defraudes illum libertate neque inopem
derelinquas illum. 24 Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt
utilia, perseverent apud te. 25 Filii tibi sunt? Erudi illos et
curva a pueritia cervicem illorum. 26 Filiae tibi sunt? Serva corpus
illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. 27 Trade
filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam. 28
Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proicias illam, sed
odibili non credas teipsum. In toto corde tuo 29 honora patrem
tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris. 30 Memento quoniam,
nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et
illi tibi? 31 In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius
sanctifica. 32 In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit, et
ministros eius ne derelinquas. 33 Honora Deum ex tota anima tua et
honorifica sacerdotes. 34 Da illis partem, sicut mandatum est
tibi, primitiarum et purgationis et de neglegentia 35 et armum in
oblationem et sacrificium sanctificationis et primitias
sanctorum. 36 Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur
propitiatio et benedictio tua. 37 Gratia dati in conspectu omnis
viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam. 38 Non desis
plorantibus in consolatione et cum lugentibus luge. 39 Non te pigeat
visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis. 40 In
omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non
peccabis.
8 1 Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus
illius. 2 Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te
constituat pondus tuum: 3 multos enim perdidit aurum, et argentum
etiam cor regum subvertit. 4 Non litiges cum homine linguato et non
struas in ignem illius ligna. 5 Non communices homini indocto, ne
contemnaris a principibus. 6 Ne despicias hominem avertentem se a
peccato neque improperes ei; memento quoniam omnes in correptione
sumus. 7 Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis
senescunt. 8 Noli de mortuo inimico tuo gaudere; memento quoniam
omnes morimur et in gaudium nolumus venire. 9 Ne despicias narrationem
presbyterorum sapientium et in proverbiis eorum conversare; 10 ab
ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire
magnatis sine querela. 11 Non te praetereat narratio seniorum: ipsi
enim didicerunt a patribus suis; 12 quoniam ab ipsis disces
intellectum et in tempore necessitatis dare responsum. 13 Non
incendas carbones peccatorum arguens eos et ne incendaris flamma ignis
peccatorum illorum. 14 Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat
quasi insidiator ori tuo. 15 Noli fenerari homini fortiori te; quod
si feneraveris, quasi perditum habe. 16 Non spondeas super virtutem
tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita. 17 Non litiges
contra iudicem, quoniam secundum placitum suum iudicat. 18 Cum
audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim
secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius
peries. 19 Cum iracundo non facias rixam et cum ipso non eas in
desertum, quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et, ubi non
est adiutorium, elidet te. 20 Cum fatuis consilium non habeas; non
enim poterunt occultare secretum tuum. 21 Coram extraneo nihil facias
cautum; nescis enim quid pariet. 22 Non omni homini cor tuum
manifestes, ne forte repellas a te bonum.
9 1 Non zeles mulierem sinus tui, ne doceas contra te notitiam
ne quam. 2 Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in
virtutem tuam, et confundaris. 3 Ne adeas ad mulierem multivolam, ne
forte incidas in laqueos illius. 4 Cum psaltria ne assiduus sis nec
audias illam, ne forte pereas in efficacitate illius. 5 Virginem ne
conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. 6 Ne des
fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hereditatem tuam. 7
Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis
illius. 8 Averte faciem tuam a muliere compta et ne circumspicias
speciem alienam. 9 Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex
hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (10. 11) 12 Cum alterius
muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum in
vino, 13 ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris
in perditionem. 14 Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non
erit similis illi. 15 Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum
suavitate bibes illud. 16 Non zeles gloriam et opes peccatoris; non
enim scis quae futura sit illius subversio. 17 Non placeat tibi
prosperitas iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non
iustificabuntur. 18 Longe abesto ab homine potestatem habente
occidendi et non suspicaberis timorem mortis; 19 et, si accesseris
ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. 20
Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris et
super retia ambulabis. 21 Secundum virtutem tuam conversare cum proximo
tuo et cum sapientibus et prudentibus tracta. 22 Et cum sensato sit
cogitatus tuus, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi. 23
Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi
gloriatio. 24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps
populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. 25
Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo
suo odibilis erit.
10 1 Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus
sensati stabilis erit. 2 Secundum iudicem populi sic et ministri
eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. 3
Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per
sensum potentium. 4 In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem
suscitabit in tempus super illam. 5 In manu Dei prosperitas
hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum. 6 Pro omni
iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae. 7
Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et utrisque execrabilis
omnis vexatio. 8 Regnum a gente in gentem transfertur propter
iniustitias et contumelias et divitias dolosas. 9 Avaro autem nihil est
scelestius, hic enim et animam suam venalem habet. 10 Quid superbit
terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua. 11 Languor
prolixior gravat medicum, brevis languor serenat medicum. 12 Omnis
potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur. 13
Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et
vermes. 14 Initium superbiae hominis apostatare a Deo; 15 et ab eo,
qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est
superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum
in finem. 16 Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et
destruxit eos usque in finem. 17 Sedes ducum superborum destruxit
Deus et sedere fecit mites pro eis. 18 Radices gentium superbarum
eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis. 19 Terras gentium
evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum. 20 Arefecit ex
ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra. 21
Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium
sensu. 22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato
mulierum. 23 Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen
autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini. 24 In medio
fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in
oculis illius. 25 Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria
eorum. 26 Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare
virum peccatorem divitem. 27 Magnus et iudex et potens est in
honore, sed non est maior illo, qui timet Deum. 28 Servo sensato
liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit
correptus. 29 Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli
gloriari in tempore angustiae tuae. 30 Melior est, qui operatur et
abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. 31 Fili, in
mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum
meritum suum. 32 Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis
honorificabit exhonorantem animam suam? 33 Est pauper, qui honoratur
propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur
propter substantiam suam. 34 Qui autem honoratur in paupertate, quanto
magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in
paupertate!
11 1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio
magnatorum consedere illum faciet. 2 Non laudes virum in specie
sua neque spernas hominem deformem in visu suo. 3 Brevis in
volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. 4 In
vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui
extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et
invisa hominibus opera illius. 5 Multi tyranni sederunt in terra, et
insuspicabilis portavit diadema. 6 Multi potentes exhonorati sunt
valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. 7 Priusquam
interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris,
corripe iuste. 8 Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio
sermonum ne adicias loqui. 9 De ea re, quae te non molestat, ne
certeris et in iudicio peccantium ne consistas. 10 Fili, ne in
multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a
delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non
effugies, si discurreris. 11 Est homo laborans et festinans et
dolens et tanto magis non abundabit. 12 Est homo marcidus egens
susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate; 13 et
oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate
ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi. 14
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. 15
Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et
viae bonorum apud ipsum. 16 Error et tenebrae peccatoribus concreata
sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo. 17 Datio
Dei permanet iustis, et beneplacitum illius successus habebit in
aeternum. 18 Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars
mercedis illius 19 in eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc
manducabo de bonis meis solus; 20 et nescit quod tempus praeteriet, et
mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur. 21 Sta in
mandato tuo et in illo conversare et in opere mandatorum tuorum
veterasce. 22 Ne mireris in operibus peccatorum; confide autem in
Deo et mane in labore tuo. 23 Facile est enim in oculis Dei subito
honestare pauperem. 24 Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et
in hora veloci successus illius fructificat. 25 Ne dicas: Quid est
mihi opus? Et, quae erunt mihi ex hoc bona? . 26 Ne dicas:
Sufficiens mihi sum; et, quid ex hoc nunc pessimabor? 27 In die
bonorum ne immemor sis malorum et in die malorum ne immemor sis
bonorum, 28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere
unicuique secundum vias suas. 29 Malitia horae oblivionem facit
luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. 30 Ante
mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur
vir. 31 Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim sunt
insidiae dolosi. 32 Sicut enim eructant praecordia foetentium, et
sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor
superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. 33 Bona
enim in mala convertens insidiator et in electis imponet maculam. 34
A scintilla una augentur carbones, et ab uno doloso augetur
sanguis; homo vero peccator sanguini insidiatur. 35 Attende tibi a
pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in
perpetuum. 36 Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in
turbore et abalienabit te a tuis propriis.
12 1 Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis
tuis multa. 2 Benefac iusto et invenies retributionem magnam et, si
non ab ipso, certe a Domino. 3 Non est enim ei bene, qui assiduus est
in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet
peccatores et misertus est paenitentibus. 4 Da misericordi et ne
suscipias peccatorem; et impiis et peccatoribus reddet
vindictam custodiens eos in diem vindictae. 5 Da bono et non
receperis peccatorem. 6 Benefac humili et non dederis impio; vasa
belli ne dederis illi, ne in ipsis potentior te sit. 7 Nam duplicia
mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et
Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. 8 Non
agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. 9
In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus
discedit. 10 Non credas inimico tuo in aeternum, sicut enim
aeramentum aeruginat nequitia illius 11 et, si humiliatus vadat
curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui
extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit. 12 Non
statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte
conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo
agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris. 13 Quis
miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant
bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in
peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis. 14 Una hora
tecum permanebit; si autem declinaveris, non supportabit. 15 In
labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat
te in foveam. 16 In oculis suis lacrimatur inimicus et, si invenerit
opportunitatem, non satiabitur sanguine. 17 Si incurrerint tibi
mala, invenies eum illic priorem, 18 et quasi adiuvans suffodiet
plantas tuas. 19 Caput suum movebit et plaudet manu et multa
susurrans commutabit vultum suum.
13 1 Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui
communicaverit superbo, induet superbiam. 2 Pondus super te ne
tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris. 3 Quid
communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint,
confringetur. 4 Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus,
ipse supplicabit. 5 Si utilis fueris, assumet te et, si non
habueris, derelinquet te. 6 Si habes, convivet tecum et evacuabit
te et ipse non dolebit super te. 7 Si necessarius illi fueris, ludet
te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: Quid opus
est tibi? . 8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis
et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet
te et caput suum movebit ad te. 9 Humiliare Deo et exspecta manus
eius. 10 Attende, ne seductus in stultitiam humilieris. 11 Noli esse
humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. 12
Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit. 13 Ne
accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in
oblivionem. 14 Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis
verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens
inquiret de absconditis tuis. 15 Immitis animus illius conservabit
verba tua et non parcet de malitia et de vinculis. 16 Cave tibi et
attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua
ambulas. 17 Audiens vero illa ex somno evigila. 18 Omni vita tua
dilige Deum et invoca illum in salutem tuam. 19 Omne animal diligit
simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. 20 Omnis caro ad
similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. 21
Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto. 22 Quae pax
hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem? 23 Venatio
leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. 24 Et
sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis
pauper. 25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem,
cum ceciderit, expelletur et a notis. 26 Diviti decepto multi
recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum; 27
humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non
est datus ei locus. 28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et
verbum illius usque ad nubes perducent; 29 pauper locutus est, et
dicunt: Quis est hic? et, si offenderit, insuper subvertent
illum. 30 Bona est substantia, cui non est peccatum in
conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. 31 Cor hominis
immutat faciem illius sive in bona sive in mala. 32 Vestigium cordis
boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.
14 1 Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est
stimulatus in tristitia delicti. 2 Felix, quem non condemnat anima
sua, et non excidit a spe sua. 3 Viro tenaci sine ratione est
substantia; et homini livido ad quid aurum? 4 Qui denegat animo suo
iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. 5
Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Et non iucundabitur in bonis
suis. 6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius; et haec redditio
est malitiae illius. 7 Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens
facit et in novissimo manifestat malitiam suam. 8 Nequam est oculus
lividi et avertens faciem suam et despiciens animas. 9 Insatiabilis
oculus cupidi in parte non satiabitur, donec consumat arefaciens animam
suam. 10 Oculus malus lividus irruit in panem et neglegens est
mensae suae. 11 Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas
oblationes offer. 12 Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum
inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi:
morte morietur. 13 Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires
tuas exporrigens da ei. 14 Non defrauderis a bono diei, et particula
desiderii boni non te praetereat. 15 Nonne aliis relinques res dolore
partas et labores tuos in divisione sortis? 16 Da et accipe et
oblecta animam tuam; 17 ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam
non est apud inferos quaerere voluptates. 18 Omnis caro sicut
vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore
viridi: alia generantur, et alia deiciuntur; 19 sic generatio carnis
et sanguinis: alia finitur, et alia nascitur. 20 Omne opus
corruptibile in fine deficiet, et, qui illud operatur, ibit cum
illo; 21 et omne opus electum iustificabitur, et, qui operatur
illud, honorabitur in illo. 22 Beatus vir, qui in sapientia
morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit
circumspectionem Dei; 23 qui excogitat vias illius in corde suo et
in absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi
investigator et in viis illius consistens; 24 qui respicit per
fenestras illius et in ianuis illius audiens; 25 qui requiescit
iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet
casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per
aevum. 26 Statuet filios suos sub tegmine illius et sub ramis eius
morabitur; 27 protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria
eius requiescet.
15 1 Qui timet Deum, faciet haec, et, qui continens est legis,
apprehendet illam; 2 et obviabit illi quasi mater honorificata et
quasi mulier a virginitate suscipiet illum. 3 Cibabit illum pane vitae
et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et
firmabitur in illa et non flectetur 4 et confidet in illam et non
confundetur; et exaltabit illum prae proximis suis 5 et in medio
ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et
intellectus et stola gloriae vestiet illum; 6 iucunditatem et
exsultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit
illum. 7 Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati
obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim
abest a superbia et dolo. 8 Viri mendaces non erunt illius
memores; et viri veraces invenientur in illa et successum habebunt
usque ad inspectionem Dei. 9 Non est speciosa laus in ore
peccatoris, 10 quoniam non a Deo tributa est ei; sapientiae enim Dei
astabit laus, et in ore sapientis dicetur laus, et dominator illius
docebit eam. 11 Ne dixeris: A Deo peccatum meum quae enim odit,
ipse non facit. 12 Non dicas: Ille in me impegit ; non enim
necessarii sunt ei homines impii. 13 Omne exsecramentum erroris odit
Dominus, et non erit amabile timentibus eum. 14 Deus ab initio
constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et dedit
eum in manum concupiscentiae suae. 15 Adiecit mandata et praecepta
sua et intellegentiam ad faciendum placitum eius. 16 Si volueris
mandata servare, conservabunt te; si confidis in illo, etiam tu
vives. 17 Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige
manum tuam. 18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod
placuerit ei, dabitur illi. 19 Quoniam multa sapientia Dei, et
fortis in potentia videns omnes sine intermissione. 20 Oculi Domini ad
timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. 21 Nemini
mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi. 22 Non
concupiscas multitudinem filiorum infidelium et iniquorum.
16 1 Ne iucunderis in filiis impiis; si multiplicentur, non
oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis. 2 Non credas
vitae illorum et ne respexeris in labores eorum. 3 Melior est enim
unus timens Deum quam mille filii impii; 4 et potius est mori sine
filiis quam relinquere filios impios. 5 Ab uno sensato inhabitabitur
patria, tribus autem impiorum deseretur. 6 Multa talia vidit oculus
meus, et fortiora horum audivit auris mea. 7 In synagoga peccantium
exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. 8 Non
exoraverunt eum antiqui gigantes, qui rebelles fuerunt confidentes suae
virtuti. 9 Et non pepercit accolis Lot et exsecratus est eos prae
superbia verbi illorum; 10 non misertus est gentis anathematis, qui
depulsi sunt in peccatis suis. 11 Et sicut sescenta milia
peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui; et, si unus
fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis: 12 misericordia enim
et ira est cum illo, sustinens, exorabilis et effundens iram. 13
ecundum multam misericordiam suam, sic et correptio illius: hominem
secundum opera sua iudicat. 14 Non effugiet in rapina peccator, et
non irrita erit sustinentia iusti. 15 Omni misericordiae erit
merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram
se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit
cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub
caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam
et tenebras dispertiit filiis hominum. 16 Non dicas: A Deo
abscondar! Et, ex summo quis mei memorabitur? 17 In populo magno non
agnoscar; quae est enim anima mea in tam immensa creatura? . 18
Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus et universa terra et quae in eis
sunt, in visitatione illius commovebuntur; 19 montes simul et colles
et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore
concutientur. 20 Et in omnibus his non apponet cor, etenim omne cor
intellegitur ab illo. 21 Et vias illius quis intellegit et
procellam, quam nec oculus videbit hominis? 22 Nam plurima illius opera
sunt in absconsis, et opera iustitiae eius quis enuntiabit, aut quis
sustinebit? Longe enim est decretum, et interrogatio omnium in
consummatione est. 23 Qui minoratur corde, cogitat ista, et vir
imprudens et errans cogitat stulta. 24 Audi me, fili, et disce
prudentiam sensus, 25 et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor
enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico
in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab
initio, et in veritate enuntio scientiam eius. 26 Quando creavit
Deus opera sua ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes
illorum, 27 ornavit in aeternum opera illorum et dominatum eorum in
generationibus suis. Nec esurierunt nec laboraverunt et non
destiterunt ab operibus suis. 28 Unusquisque proximum sibi non
angustiavit, 29 et usque in aeternum non erunt incredibiles verbo
illius. 30 Post haec Deus in terram respexit et complevit illam
bonis suis; 31 anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius, et in
ipsam iterum reversio illorum.
17 1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam
fecit illum; 2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se
vestivit illum virtute. 3 Numerum dierum et tempus dedit illi et
dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. 4 Posuit timorem
illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium. 5
Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit
illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos. 6
Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala
et bona ostendit illis. 7 Posuit timorem suum super corda
illorum ostendens illis magnalia operum suorum 8 et dedit illis
gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis
collaudent et magnalia enarrent operum eius. 9 Addidit illis
disciplinam et legem vitae hereditavit illos. 10 Testamentum
aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit
illis. 11 Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem
vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: Attendite ab omni
iniquo . 12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo. 13 Viae
illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis
ipsius. 14 In unamquamque gentem praeposuit rectorem, 15 et pars Dei
Israel factus est. 16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu
eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis
eorum. 17 Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata
eorum in conspectu Dei. 18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum
ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. 19 Et postea
resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum
convertet. 20 Paenitentibus autem dedit viam reditus et confirmavit
deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis. 21
Convertere ad Dominum et relinque peccata tua; 22 precare ante faciem
Domini et minue offendicula. 23 Revertere ad Altissimum et avertere ab
iniustitia tua et nimis odito exsecrationem. 24 Et cognosce
iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis
altissimi Dei. 25 Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et
dantibus confessionem Deo? 26 Non demoreris in errore impiorum; ante
mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio. 27
Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et
gloriaberis in miserationibus illius. 28 Quam magna misericordia
Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! 29 Nec enim
omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius
hominis. 30 Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius
quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur. 31 Virtutem
altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et
cinis.
18 1 Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus
iustificabitur et manet invictus rex in aeternum. 2 Quis sufficit
enarrare opera illius? 3 Et quis investigabit magnalia eius? 4
Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet
enarrare misericordiam eius? 5 Non est minuere neque adicere nec est
invenire magnalia Dei; 6 cum consummaverit homo, tunc incipiet et,
cum quieverit, aporiabitur. 7 Quid est homo, quis defectus, et quae est
utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? 8
Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris
deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die
aevi. 9 Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos
misericordiam suam. 10 Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala
est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. 11 Ideo
adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit eis viam
aequitatis. 12 Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia
autem Dei super omnem carnem. 13 Qui reprehendit, docet et
erudit quasi pastor dirigens gregem suum. 14 Miseretur excipientibus
doctrinam miserationis et festinantibus in iudiciis eius. 15 Fili,
in bonis non des querelam et in omni dato non des tristitiam verbi
mali. 16 Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam
datum. 17 Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum
homine gratioso. 18 Stultus acriter improperabit, et datus
indisciplinati tabescere facit oculos. 19 Ante iudicium para advocatum
tibi et, antequam loquaris, disce. 20 Ante languorem adhibe
medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis
invenies propitiationem. 21 Ante languorem humilia te et in tempore
peccati ostende conversionem tuam. 22 Non sinas te impediri reddere
votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem
iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. 23 Ante votum
praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum. 24
Memento irae in die consummationis et, suo tempore, retributionis in
conversione faciei. 25 Memento famis in tempore abundantiae et
necessitatum paupertatis in die divitiarum. 26 A mane usque ad vesperam
mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. 27 Homo sapiens
in omnibus metuet et in diebus delictorum cavebit a malitia. 28
Omnis astutus agnoscit sapientiam et invenienti eam dabit
confessionem. 29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et
intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam
proverbia et iudicia. 30 De continentia animae. Post concupiscentias
tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine; 31 si praestes
animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis
tuis. 32 Ne oblecteris in multa epulatione; duplex enim portio est
paupertas illius. 33 Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est
in sacculo: eris enim invidus vitae tuae.
19 1 Operarius ebriosus non locupletabitur; et, qui spernit
modica, paulatim decidet. 2 Vinum et mulieres apostatare faciunt
sensatos; et, qui se iungit fornicariis, peribit: putredo et vermes
hereditabunt illum. 3 Anima audax perdet dominum suum; et tolletur
de numero anima eius, et extolletur in exemplum maius. 4 Qui credit
cito, levis corde est et minorabitur; et, qui delinquit in animam suam,
quis innoxium faciet? 5 Qui gaudet iniquitate, denotabitur, et, qui
odit correptionem, minuetur vita, et, qui odit loquacitatem, exstinguit
malitiam. (6) 7 Ne umquam iteres verbum nequam et durum et prorsus
non minoraberis. 8 De amico et inimico noli narrare et, si notum est
tibi delictum, noli denudare: 9 audiet enim te et cavebit te et
quasi defendens peccatum odiet te. 10 Audisti verbum adversus proximum
tuum? Commoriatur in te fidens quoniam non te dirumpet. 11 A facie
verbi parturiet fatuus tamquam parturiens a facie infantis; 12
sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. 13 Corripe
amicum, ne forte fecerit malum et ipse dicat: Non feci ; aut, si
fecerit, ne iterum addat facere. 14 Corripe proximum, ne forte
dixerit et, si dixerit, ne forte iteret. 15 Corripe amicum, saepe
enim fit criminatio, 16 et non omni verbo credas. Est qui labitur
lingua sed non ex animo; 17 quis est enim qui non deliquerit in lingua
sua? Corripe proximum, antequam commineris, 18 et da locum legi
Altissimi. Quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum, et
in omni sapientia dispositio legis. 19 Et non est sapientia nequitiae
scientia, et non est consilium peccatorum prudentia. 20 Est astutia
et ipsa exsecratio, et est insipiens, qui minuitur sapientia. 21
Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in
timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. 22
Est solertia certa et ipsa iniqua. 23 Et est qui pervertit gratiam, ut
proferat iudicium; est qui videtur oppressus et fractus animo, et
interiora eius plena sunt dolo. 24 Et est qui se nimium submittit a
multa humilitate; et est qui inclinat faciem suam et fingit se non
audire: ubi ignoratus est, praeveniet te. 25 Et, si ab imbecillitate
virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi,
malefaciet. 26 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei
cognoscitur sensatus: 27 amictus corporis et risus dentium et
gressus hominis enuntiant de illo. 28 Est correptio inopportuna, et
est indicium, quod non probatur esse bonum; et est tacens, et ipse est
prudens.
20 1 Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in
oratione non prohibere! 2 Concupiscentia spadonis devirginans
iuvenculam: 3 sic qui facit per vim iudicium iniquum. 4 Quam bonum
est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium
peccatum. 5 Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia
procax est ad loquendum. 6 Est tacens non habens responsum, et est
tacens sciens tempus aptum. 7 Homo sapiens tacebit usque ad
tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. 8 Qui
multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit
iniuste, odietur. 9 Est processus in malis viro indisciplinato, et
est inventio in detrimentum. 10 Est datum, quod non est utile, et
est datum, cuius retributio duplex. 11 Est propter gloriam
minoratio, et est qui ab humilitate levat caput. 12 Est qui multa
redimat modico pretio et restituens ea in septuplum. 13 Sapiens in
verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum
effundentur. 14 Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim
illius septemplices sunt: 15 exigua dabit et multa improperabit, et
apertio oris illius quasi clamantis. 16 Hodie feneratur quis et cras
expetit: odibilis est homo huiusmodi. 17 Fatuus dicit: Non est
mihi amicus, et non est gratia bonis meis . 18 Qui enim edunt panem
illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum! 19
Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et,
quod non erat habendum, est indifferens ei. 20 Melius lapsus in
pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter
veniet. 21 Homo acharis quasi fabula importuna; in ore
indisciplinatorum assidua erit. 22 Ex ore fatui reprobabitur
parabola, non enim dicit illam in tempore suo. 23 Est qui vetatur
peccare prae inopia, et in requie sua non stimulabitur. 24 Est qui
perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet
eam; personae autem acceptione perdet se. 25 Est qui prae confusione
promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. 26 Opprobrium
nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue
erit. 27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem
ambo hereditabunt. 28 Mos hominis mendacis est sine honore, et
confusio illius cum ipso sine intermissione. 29 Verbum
parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens
placebit magnatis. 30 Qui operatur terram suam, inaltabit acervum
frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero
placet magnatis, effugiet iniquitatem. 31 Xenia et dona excaecant
oculos iudicum et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum. 32
Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in
utrisque? 33 Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui
abscondit sapientiam suam.
21 1 Fili, peccasti? Non adicias iterum, sed et de pristinis
deprecare, ut tibi dimittantur. 2 Quasi a facie colubri fuge
peccata: et, si accesseris ad illa, mordebunt te. 3 Dentes leonis
dentes eorum interficientes animas hominum. 4 Quasi romphaea bis
acuta omnis iniquitas: plagae illius non est sanitas. 5 Terror et
iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est,
annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur. 6
Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures Dei perveniet, et iudicium
festinato adveniet illi. 7 Qui odit correptionem, in vestigio est
peccatoris; et, qui timet Deum, convertet illam ad cor suum. 8 Notus
a longe potens lingua audaci, et sensatus novit illum labi. 9 Qui
aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos
in hiemem. 10 Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio
illorum flamma ignis. 11 Via peccantium complanata lapidibus, et in
fine illius fovea inferi. 12 Qui custodit legem, continebit sensum
suum; 13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus. 14 Non
erudietur, qui non est prudens; 15 est autem astutia, quae abundat in
malo, et non est sensus, ubi est amaritudo. 16 Scientia sapientis
tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae
permanet. 17 Cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non
tenebit. 18 Verbum sapiens, quodcumque audierit scius, laudabit et
ad illud adiciet; audivit luxuriosus, et displicebit illi et
proiciet illud post dorsum suum. 19 Narratio fatui quasi sarcina in
via, sed in labiis sensati invenietur gratia. 20 Os prudentis
quaeretur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus
suis. 21 Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia; et scientia
insensati inenarrabilia verba. 22 Compedes in pedibus stulto
doctrina et quasi vincula manuum super manum dexteram. 23 Fatuus in
risu exaltat vocem suam; vir autem sapiens vix tacite ridebit. 24
Tamquam ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in
brachio dextro. 25 Pes fatui facilis in domum proximi, sed homo
peritus verebitur personam. 26 Stultus a fenestra respiciet in
domum, vir autem eruditus foris stabit. 27 Ineruditio hominis
auscultare per ostium, et prudenti gravis contumelia. 28 Labia
imprudentium stulta narrabunt, verba autem prudentium statera
ponderabuntur. 29 In ore fatuorum cor illorum, et in corde
sapientium os illorum. 30 Dum maledicit impius
adversarium, maledicit ipse animam suam. 31 Susurro coinquinabit
animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus
erit: tacitus et sensatus honorabitur.
22 1 Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt
super aspernationem illius; 2 fimo boum comparatus est piger: et
omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. 3 Confusio patris est de
filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur. 4
Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam
fit genitoris. 5 Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque
autem inhonorabitur. 6 Musica in luctu importuna
narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. 7 Qui
docet fatuum, quasi qui conglutinat testam; 8 qui narrat verbum non
audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. 9 Cum
dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine
narrationis dicit: Quis est hic? . 10 Supra mortuum plora, defecit
enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus. 11 Modicum
plora supra mortuum, quoniam requievit; 12 nequissima enim vita fatui
super mortem. 13 Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii
omnes dies vitae illorum. 14 Cum stulto ne multum loquaris et cum
insensato ne abieris. 15 Serva te ab illo, ut non molestiam
habeas, et non coinquinaberis impactione illius. 16 Deflecte ab illo
et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius. 17 Super
plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus? 18
Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem
imprudentem et fatuum et impium. 19 Loramentum ligneum colligatum in
fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in
cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit. 20 Cor firmatum
in cogitatu intellegentiae sicut ornatus in pariete polito. 21 Sicut
pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti
non permanebunt, 22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra
impetum timoris non resistet. (23) 24 Pungens oculum deducit
lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam. 25 Mittens lapidem
in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit
amicitiam. 26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est
enim regressus; ad amicum 27 si aperueris os triste, non
timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et
superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis
effugiet amicus. 28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut
et in bonis illius communices; 29 in tempore tribulationis illius
permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. 30
Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et
contumeliae et minae. 31 Amicum tegere non confundar, a facie illius
non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum,
sustinebo: 32 omnis, qui audiet, cavebit se ab eo. 33 Quis dabit ori
meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab
ipsis, et lingua mea perdat me?
23 1 Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me
in consilio eorum nec sinas me cadere in illis. 2 Quis superponet in
cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae, ut
ignorationibus meis non parcant mihi, et non appareant delicta
mea, 3 et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur
delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu
adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? 4 Domine,
pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. 5
Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte
a me. 6 Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus
concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae
ne tradas me. 7 De doctrina oris. Doctrinam oris audite,
filii; et, qui custodierit illam, non capietur labiis nec
scandalizabitur in operibus nequissimis. 8 In labiis suis apprehendetur
peccator, et maledicus et superbus scandalizabitur in illis. 9
Iurationi non assuescas os tuum: multi enim casus in illa. 10
Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum
non admiscearis, quoniam non eris immunis ab eis. 11 Sicut enim
servus exquisitus assidue livore carere non poterit, sic omnis
iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. 12 Vir multum
iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius
plaga. 13 Et, si frustraverit, delictum illius super ipsum erit; et,
si dissimulaverit, delinquet dupliciter. 14 Et, si in vacuum iuraverit,
non iustificabitur: replebitur enim malis domus illius. 15 Est et
alia loquela morti comparanda: non inveniatur in hereditate
Iacob. 16 Etenim a timoratis omnia haec sunt remota, et in delictis
non volutabuntur. 17 Indisciplinatae turpitudini non assuescat os
tuum: est enim in illa verbum peccati. 18 Memento patris et matris
tuae, in medio enim magnatorum consistis; 19 ne forte obliviscaris
tui in conspectu illorum et assiduitate tua infatuatus improperium
patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae
maledicas. 20 Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus
suis non erudietur. 21 Duo genera abundant in peccatis, et tertium
adducit iram et perditionem: 22 anima calida quasi ignis ardens non
exstinguetur, donec consumatur; 23 et homo fornicarius in corpore
carnis suae non desinet, donec incendat ignem. 24 Homini fornicario
omnis panis dulcis: non cessabit nisi in morte. 25 Omnis homo, qui
transgreditur super lectum suum contemnens in anima sua et dicens:
Quis me videt? 26 Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt
me, et nemo circumspicit me; quem vereor? Delictorum meorum non
memorabitur Altissimus 27 et non intellegit quoniam omnia videt
oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis
timor. Et oculi hominum sunt timor illius, 28 et non cognovit
quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super
solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et
hominum corda intuentes in absconditas partes. 29 Domino enim Deo,
antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et, postquam perfecta sunt,
respicit omnia. 30 Hic in plateis civitatis vindicabitur et quasi
pullus equinus fugabitur et, ubi non speravit, apprehendetur; 31 et
erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. 32
Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex
alieno matrimonio. 33 Primo enim in lege Altissimi incredibilis
fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata
est et ex alio viro filios statuit sibi. 34 Haec in ecclesiam
adducetur et in filios eius respicietur; 35 non tradent filii eius
radices, et rami eius non dabunt fructum: 36 derelinquet in
maledictum memoriam suam, et dedecus illius non delebitur. 37 Et
agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor
Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini. 38 Gloria
magna est sequi Dominum; longitudo enim dierum assumetur ab
eo.
24 1 Laus sapientiae. Sapientia laudabit animam suam et in Deo
honorabitur et in medio populi sui gloriabitur 2 et in ecclesia
Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius
gloriabitur 3 et in medio populi sui exaltabitur et in plenitudine
sancta admirabitur 4 et in multitudine electorum habebit laudem et
inter benedictos benedicetur dicens: 5 Ego ex ore Altissimi
prodivi, primogenita ante omnem creaturam. 6 Ego feci in caelis, ut
oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. 7 Ego
in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. 8 Gyrum
caeli circuivi sola et in profundum abyssi ambulavi, 9 in fluctibus
maris et in omni terra steti 10 et in omni populo et in omni gente
primatum habui 11 et omnium excellentium et humilium corda virtute
calcavi. In his omnibus requiem quaesivi: cuius in hereditate
morabor? 12 Tunc praecepit et dixit mihi Creator omnium, et, qui
creavit me, quietem dedit tabernaculo meo 13 et dixit mihi: In Iacob
inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte
radices. 14 Ab initio ante saecula creata sum et usque ad futurum
saeculum non desinam. 15 Et in tabernaculo sancto coram ipso
ministravi, et sic in Sion firmata sum et in civitate similiter
dilecta requievi, et in Ierusalem potestas mea. 16 Et radicavi in
populo honorificato et in parte Domini, in hereditate illius, et in
plenitudine sanctorum detentio mea. 17 Quasi cedrus exaltata sum in
Libano, et quasi cupressus in montibus Hermon. 18 Quasi palma
exaltata sum in Engaddi, et quasi plantatio rosae in Iericho. 19
Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta
aquam in plateis. 20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem
dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. 21 Et quasi storax
et galbanus et ungula et gutta, et quasi libani vapor in
tabernaculo. 22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami
mei rami honoris et gratiae. 23 Ego quasi vitis germinavi
gratiam, et flores mei fructus honoris et honestatis. 24 Ego mater
pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei. 25 In
me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et
virtutis. 26 Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a
generationibus meis implemini. 27 Doctrina enim mea super mel dulcis,
et hereditas mea super mel et favum; 28 memoria mea in generationes
saeculorum. 29 Qui edunt me, adhuc esurient; et, qui bibunt me,
adhuc sitient. 30 Qui audit me, non confundetur; et, qui operantur
in me, non peccabunt: 31 qui elucidant me, vitam aeternam habebunt
. 32 Haec omnia liber testamenti Altissimi, 33 lex, quam mandavit
nobis Moyses, hereditas domui Iacob. 34 Posuit David puero suo
excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in
sempiternum. 35 Lex, quae implet quasi Phison sapientiam et sicut
Tigris in diebus novorum, 36 quae adimplet quasi Euphrates sensum et
quasi Iordanis in tempore messis, 37 quae redundavit disciplina sicut
Nilus et assistens quasi Geon in die vindemiae. 38 Non perfecit
primus scire ipsam, sic nec ultimus investigavit eam. 39 Super mare
enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius super abyssum
magnam. 40 Ego sapientia effudi flumina, 41 ego quasi trames aquae
immensae de fluvio et sicut aquaeductus exivi in paradisum. 42 Dixi:
Rigabo hortum meum plantationum et inebriabo prati mei fructum
. 43 Et ecce factus est mihi trames in fluvium, et fluvius meus
appropinquavit ad mare. 44 Quoniam doctrinam quasi antelucanum
illuminabo et enarrabo illam usque ad longinquum. 45 Penetrabo omnes
inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et illuminabo
omnes sperantes in Domino; 46 adhuc doctrinam quasi prophetiam
effundam et relinquam illam in generationes saeculorum et non
desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum. 47 Videte quoniam
non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus illam.
25 1 In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata
coram Deo et hominibus: 2 concordia fratrum et amor proximorum et
vir et mulier bene sibi consentientes. 3 Tres species odivit anima
mea, et aggravor valde animae illorum: 4 pauperem superbum, divitem
mendacem, senem fatuum et insensatum. 5 In iuventute tua non
congregasti; quomodo in senectute tua invenies? 6 Quam speciosum
canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium! 7 Quam
speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et
consilium! 8 Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor
Dei. 9 Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in
lingua hominibus: 10 homo, qui iucundatur in filiis, vivens et
videns subversionem inimicorum suorum; 11 beatus, qui habitat cum
muliere sensata et non arat in bove et in asino simul; et qui lingua
sua non est lapsus, et qui non servivit indigno se; 12 beatus, qui
invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti; 13
quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super
timentem Dominum. 14 Timor Dei super omnia excedit; 15 qui tenet
illum, cui assimilabitur? 16 Timor Dei initium dilectionis
eius; fides autem initium adhaesionis ei. 17 Omnis plaga tristitia
cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. 18 Et omnem plagam
et non plagam cordis; 19 et omnem nequitiam et non nequitiam
mulieris; 20 et omnem calamitatem et non calamitatem odientium; 21
et omnem vindictam et non vindictam inimicorum. 22 Non est venenum
nequius super venenum colubri, 23 et non est ira super iram
mulieris; commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum
muliere nequam. 24 Nequitia mulieris immutat faciem eius et obscurat
vultum eius tamquam ursus. In medio proximorum eius accumbet vir
eius 25 et invitus suspirabit amare. 26 Parva omnis malitia prae
malitia mulieris: sors peccatorum cadat super illam. 27 Sicut
ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini
quieto. 28 Ne incidas in mulieris speciem et non concupiscas
mulieris opes. 29 Ira et irreverentia et confusio magna 30 mulier,
si primatum habeat super virum suum. 31 Cor humile et facies
tristis et plaga cordis mulier nequam. 32 Manus debiles et genua
dissoluta mulier, quae non beatificat virum suum. 33 A muliere
initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. 34 Non des
aquae tuae exitum, nec modicum, nec mulieri nequam veniam
prodeundi. 35 Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in
conspectu inimicorum; 36 a carnibus tuis abscinde illam et dimitte
illam de domo tua.
26 1 Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius
duplex. 2 Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in
pace implebit. 3 Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum
dabitur viro pro factis bonis. 4 Divitis autem vel pauperis cor
bonum; in omni tempore vultus illorum hilaris. 5 A tribus timuit cor
meum, et de quarto facies mea metuit: 6 delaturam civitatis et
collectionem populi, 7 calumniam mendacem, super mortem omnia
gravia; 8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem; 9 et
flagellum linguae omnibus communicans. 10 Sicut boum iugum, quod
movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat
scorpionem. 11 Mulier ebriosa ira magna et contumelia, et turpitudo
illius non tegetur. 12 Fornicatio mulieris in extollentia
oculorum et in palpebris illius agnoscetur. 13 In filia pervicaci
firma custodiam, ne, inventa occasione, utatur sibi. 14 Ab omni
irreverentia oculorum eius cave et ne mireris, si te neglexerit. 15
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima
bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet
pharetram, donec deficiat. 16 Gratia mulieris sedulae delectabit virum
suum, et ossa illius impinguabit 17 disciplina illius. Datum Dei
est 18 mulier sensata et tacita; non est commutatio eruditae
animae. 19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata; 20 omnis
autem ponderatio non est digna continentis animae. 21 Sicut sol oriens
mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus
eius. 22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species
faciei super staturam stabilem; 23 columnae aureae super bases
argenteas, et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris. 24
Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde
mulieris sanctae. 25 In duobus contristatum est cor meum, et in
tertio iracundia mihi advenit: 26 vir bellator deficiens per
inopiam et vir sensatus contemptus 27 et qui transgreditur a
iustitia ad peccatum; Deus parabit eum ad romphaeam. 28 Duae species
difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile eruitur negotians
a neglegentia, et non iustificabitur caupo a peccatis.
27 1 Propter lucrum multi deliquerunt; et, qui quaerit
locupletari, avertet oculum suum. 2 Sicut in medio compaginis lapidum
palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis
constringitur peccatum.(3) 4 Si non in timore Domini tenueris
te, instanter cito subvertetur domus tua. 5 Sicut in percussura
cribri remanent quisquiliae, sic peripsemata hominis in cogitatu
illius. 6 Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio
tribulationis. 7 Sicut rusticationem ligni ostendit fructus
illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. 8 Ante sermonem non
laudes virum: haec enim tentatio est hominum. 9 Si sequaris
iustitiam, apprehendes illam et indues quasi poderem honoris et
inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis
invenies firmamentum. 10 Volatilia ad sibi similia conveniunt, et
veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur. 11 Leo venationi
insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitates. 12 Loquela
timorati semper in sapientia manet; stultus autem sicut luna
mutatur. 13 In medio insensatorum serva tempus, in medio autem
cogitantium assiduus esto. 14 Loquela stultorum odiosa, et risus
illorum in deliciis peccati. 15 Loquacitas multum iurantis
horripilationem capiti statuet, et rixa illorum obturatio aurium. 16
Effusio sanguinis rixa superborum, et maledictio illorum auditus
gravis. 17 Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet
amicum ad animum suum: 18 dilige amicum et coniungere fide cum
illo; 19 quod, si denudaveris absconsa illius, non persequeris post
eum. 20 Sicut enim homo, qui extulit mortuum suum, sic et qui perdit
amicitiam proximi sui; 21 et sicut qui dimittit avem de manu
sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies. 22 Non illum
sequaris, quoniam longe abest; effugit enim quasi caprea de
laqueo, quoniam vulnerata est anima eius; 23 ultra eum non poteris
colligare. Et maledicti est concordatio, 24 denudare autem amici
mysteria amputatio spei est. 25 Annuens oculo fabricat
iniqua; qui novit eum, recedet ab illo. 26 In conspectu oculorum
tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos
admirabitur; novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis
dabit scandalum. 27 Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus
odiet illum. 28 Qui in altum mittit lapidem, super caput eius
cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. 29 Qui foveam fodit,
incidet in eam, et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et,
qui laqueum alii ponit, capietur in illo. 30 Facienti nequissimum
consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet, unde adveniat
illi. 31 Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo
insidiabitur illi. 32 Laqueo capientur, qui oblectantur casu
iustorum, dolor autem consumet illos, antequam moriantur. 33 Ira et
furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit
illorum.
28 1 Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et
peccata illius servans servabit. 2 Dimitte proximo tuo nocenti
te, et tunc deprecanti tibi peccata tua solventur. 3 Homo homini
reservat iram et a Deo quaerit medelam? 4 In hominem similem sibi
non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? 5 Ipse, cum
caro sit, reservat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit
pro delictis illius? 6 Memento novissimorum et desine inimicari, 7
tabitudinis et mortis et permane in mandatis eius. 8 Memorare
mandatorum et non irascaris proximo. 9 Memorare testamentum
Altissimi et ne respicias ignorantiam proximi. 10 Abstine te a lite
et minues peccata: 11 homo enim iracundus incendit litem, et vir
peccator turbabit amicos et in medio pacem habentium immittet
inimicitiam. 12 Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et
secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum
substantiam suam exaltabit iram suam. 13 Certamen festinatum incendit
ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans
adducit mortem. 14 Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis
exardebit; et, si exspueris super illam, exstinguetur: utraque ex
ore tuo proficiscuntur. 15 Susurro et bilinguis maledictus: multos
enim perdidit pacem habentes. 16 Lingua tertia multos commovit et
dispersit illos de gente in gentem; 17 civitates muratas divitum
destruxit et domos magnatorum evertit; 18 virtutes populorum
concidit et gentes fortes dissolvit. 19 Lingua tertia mulieres
viratas eiecit et privavit illas laboribus suis. 20 Qui respicit
illam, non habebit requiem nec habebit amicum, in quo requiescat. 21
Flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuet ossa; 22
multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per
linguam suam. 23 Beatus, qui tectus est ab ea, qui in iracundiam
illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius et in
vinculis eius non est ligatus. 24 Iugum enim illius iugum ferreum
est, et vinculum illius vinculum aereum est; 25 mors illius mors
nequissima, et utilis potius infernus quam illa. 26 Non obtinebit
imperium iustorum, et in flamma eius non comburentur; 27 qui
relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis et non
exstinguetur et immittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedet
illos. 28 Saepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire et ori
tuo facito ostia et seras. 29 Aurum tuum et argentum tuum obsigna et
verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos. 30 Et attende, ne
forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium
tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
29 1 Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et,
qui confortat manu, mandata servat. 2 Fenerare proximo tuo in tempore
necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo. 3
Confirma verbum et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies,
quod tibi necessarium est. 4 Multi quasi inventionem aestimaverunt
fenus et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt. 5 Donec
accipiat, osculatur manus dantis et de possessionibus proximi humiliat
vocem suam; 6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et reddet
verba taedii et murmurationum et tempus causabitur. 7 Si autem potuerit
reddere, adversabitur; solidi vix reddet dimidium et computabit
illud quasi inventionem. 8 Sin autem, fraudabit illum pecunia sua et
possidebit illum inimicum gratis. 9 Et convicia et maledicta reddet
illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. 10 Multi
non causa nequitiae non fenerati sunt, sed fraudari gratis
timuerunt. 11 Verumtamen super humilem longanimis esto et pro
eleemosyna non trahas illum. 12 Propter mandatum assume pauperem et
propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. 13 Perde pecuniam propter
fratrem et amicum tuum et non abscondas illam sub lapide in
perditionem. 14 Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et
proderit tibi magis quam aurum. 15 Conclude eleemosynam in corde
pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. (16 17) 18 Super
scutum roboris et super lanceam ponderis adversus inimicum tuum
pugnabit pro te. 19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et, qui
perdiderit confusionem, fugiet repromissorem. 20 Gratiam fideiussoris
ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. (21) 22 Bona
repromissoris dissipabit peccator, et ingratus sensu derelinquet
liberantem se. (23) 24 Repromissio multos perdidit recte agentes et
commovit illos quasi fluctus maris; 25 viros potentes transmigrare
fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. 26 Peccator transgrediens
mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum
sectari, incidet in iudicium. 27 Sponde pro proximo secundum virtutem
tuam, sed attende tibi, ne incidas. 28 Initium vitae hominis aqua et
panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. 29 Melior est
victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre
sine domicilio. 30 Super parvo et magno placeat tibi, et improperium
peregrinationis non audies. 31 Vita nequam hospitandi de domo in
domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet
os. 32 Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia, et ad haec
amara audiet: 33 Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in
manu habes, ciba me! . 34 Exi a facie honoratioris! Necessitudine
domus meae hospitio mihi factus est frater . 35 Gravia haec homini
habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium
feneratoris.
30 1 De filiis. Qui diligit filium suum, assi duat illi
flagella, ut laetetur in novissimo suo. 2 Qui docet filium suum,
fructum habebit in illo et in medio domesticorum in illo
gloriabitur. 3 Qui docet filium suum, in zelum mittet inimicum et in
medio amicorum gloriabitur in illo. 4 Mortuus est pater eius et quasi
non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. 5 In vita sua
vidit et laetatus est in illo, in obitu suo non est
contristatus. Nec confusus est coram inimicis: 6 reliquit enim
defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam. 7 Qui
blanditur filio, colligabit vulnera eius, et super omnem vocem
turbabuntur viscera sua. 8 Equus indomitus evadit durus, et filius
remissus evadet praeceps. 9 Lacta filium, et paventem te
faciet; lude cum eo, et contristabit te. 10 Non corrideas illi, ne
doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui. 11 Non des illi
potestatem in iuventute et ne despicias errata illius. 12 Curva
cervicem eius in iuventute et tunde latera eius, dum infans est, ne
forte induret et non credat tibi, et erit tibi ab illo dolor
animae. 13 Doce filium tuum et operare in illo, ne in turpitudinem
illius offendas. 14 Melior est pauper sanus et fortis viribus quam
dives imbecillis et flagellatus in carne sua. 15 Salus carnis melior
est omni auro et argento, et spiritus validus quam census
immensus. 16 Non est census super censum salutis corporis, et non
est oblectatio super cordis gaudium. 17 Melior est mors quam vita
amara, et requies aeterna quam languor perseverans. 18 Bona effusa
in ore clauso quasi appositiones epularum circumpositae sepulcro. 19
Quid proderit libatio idolo? Nec enim manducabit nec odorabitur: 20
sic qui effugatur a Domino portans mercedes iniquitatis, 21 videns
oculis et ingemiscens sicut spado complectens virginem et
suspirans. 22 Tristitiam non des animae tuae et non affligas
temetipsum in consilio tuo. 23 Iucunditas cordis haec est vita
hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exsultatio viri
est longaevitas. 24 Indulge animae tuae et consolare cor tuum et
tristitiam longe repelle a te. 25 Multos enim occidit tristitia, et
non est utilitas in illa; 26 zelus et iracundia minuunt dies, et
ante tempus senectam adducet cogitatus. 27 Splendidum cor et bonum in
epulis est; epulae enim illius diligenter fiunt.
31 1 Vigilia divitis tabefacit carnes, et cogitatus illius
aufert somnum; 2 cogitatus victus avertit somnum, et infirmitas
gravis a somno excitat. 3 Laboravit dives in congregatione
substantiae et, si requiescit, replebitur deliciis suis; 4 laboravit
pauper in penuria victus et, si requiescit, inops fit. 5 Qui aurum
diligit, non iustificabitur, et, qui insequitur lucrum, in eo
oberrabit. 6 Multi dati sunt in ruinam auri gratia, et facta est in
facie ipsorum perditio illorum. 7 Lignum offensionis est aurum
sacrificantium; vae illis, qui sectantur illud: et omnis imprudens
capietur in illo. 8 Beatus dives, qui inventus est sine macula et
qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. 9
Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in populo
suo. 10 Quis probatus est in illo et perfectus est? Erit illi gloria
aeterna. Quis potuit transgredi et non est transgressus, facere mala
et non fecit? 11 Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et
eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. 12 De
continentia. Supra mensam magnam sedisti? Non aperias super illam
faucem tuam prior. 13 Non dicas: Multa sunt, quae super illam
sunt!. 14 Memento quoniam malum est oculus nequam; oculum nequam
odit Deus. 15 Nequius oculo quid creatum est? Ideo ab omni facie
lacrimatur. 16 Quocumque aspexerit, ne extendas manum tuam prior et
invidia contaminatus erubescas; 17 nec comprimaris cum eo in
catino. 18 Intellege, quae sunt proximi tui, ex teipso et de omni
verbo cogita; 19 utere quasi homo frugi his, quae tibi
apponuntur, ne, cum manducas multum, odio habearis. 20 Cessa prior
disciplinae causa et noli nimius esse, ne forte offendas. 21 Et, si
in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam nec prior
poscas bibere. 22 Quam sufficiens est homini erudito vinum
exiguum! Et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties
dolorem. 23 Vigilia, cholera et tortura ventris viro infrunito; 24
somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius
cum ipso delectabitur. 25 Et, si coactus fueris in edendo
multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces
corpori tuo infirmitatem. 26 Audi me, fili, et ne spernas me et in
novissimo invenies verba mea. 27 In omnibus operibus tuis esto
modestus, et omnis infirmitas non occurret tibi. 28 Splendidum in
panibus benedicent labia multorum, et testimonium bonitatis illius
fidele; 29 nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium
nequitiae illius verum est. 30 In vino noli provocare; multos enim
exterminavit vinum. 31 Fornax probat aciem ferri in intinctione: sic
vinum in lite corda superborum. 32 Quasi vita hominibus vinum, si
bibas illud moderate. 33 Quae est vita ei, qui minuitur vino? 34
Quid defraudat vitam? Mors. 35 Vinum in iucunditatem creatum est et
non in ebrietatem, ab initio. 36 Exsultatio animae et gaudium et
voluptas cordis vinum moderate potatum in tempore; 37 sanitas est
animae et corpori sobrius potus. 38 Vinum multum potatum
irritationem et iram et ruinas multas facit. 39 Amaritudo animae
vinum multum potatum in irritatione et ruina. 40 Ebrietas
multiplicat animositatem imprudentis in offensionem, minorans virtutem
et faciens vulnera. 41 In convivio vini non arguas proximum et non
despicias eum in iucunditate illius; 42 verba improperii non dicas
illi et non premas illum in repetendo.
32 1 Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi
unus ex ipsis. 2 Curam illorum habe et sic conside et omni cura tua
explicita recumbe, 3 ut laeteris propter illos et decentiae gratia
accipias coronam et dignationem consequaris corrogationis. 4
Loquere, maior natu: decet enim te 5 primum verbum in diligenti
scientia; et non impedias musicam. 6 Ubi convivium, non effundas
sermonem et importune noli extolli in sapientia tua. 7 Gemmula
carbunculi in ornamento auri, et concentus musicorum in convivio
vini; 8 sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi, sic numerus
musicorum in iucundo et moderato vino. 9 Audi tacens, et pro reverentia
accedet tibi bona gratia. 10 Adulescens, loquere in tua causa
vix; 11 bis, si interrogatus fueris. 12 Recapitula sermonem, in
paucis multa; esto quasi scius et simul tacens. 13 In medio
magnatorum non praesumas et, ubi sunt senes, non multum loquaris. 14
Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante verecundum praeibit
gratia. 15 Et hora surgendi non te trices; praecurre autem prior in
domum tuam et illic avocare et illic lude 16 et age conceptiones
tuas et noli peccare in verbo superbo. 17 Et super his omnibus
benedicito Dominum, qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis
suis. 18 Qui timet Dominum, excipiet doctrinam; et, qui vigilaverint
ad illum, invenient benedictionem. 19 Qui quaerit legem, replebitur ab
ea; et, qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. 20 Qui timent
Dominum, invenient iudicium iustum et iustitias quasi lumen
accendent. 21 Peccator homo vitabit correptionem et secundum
voluntatem suam inveniet comparationem. 22 Vir consilii non despiciet
intellegentiam; alienus et superbus non pertimescet timorem. (23) 24
Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis. 25
In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te
viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum. 26 Et a filiis
tuis cave et a domesticis tuis attende. 27 In omni opere tuo confide
animae tuae: haec est enim conservatio mandatorum. 28 Qui credit
legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non
minorabitur.
33 1 Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus
illum iterum conservabit et liberabit a malis. 2 Sapiens non odit
mandata et iustitias et non illidetur quasi in procella navis. 3
Homo sensatus credit verbo Dei, et lex illi fidelis sicut qui
interrogationem manifestat. 4 Para verba et sic deprecatus
exaudieris et conservabis disciplinam et tunc respondebis. 5
Praecordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus
illius. 6 Equus admissarius, sic et amicus subsannator: sub omni
suprasedente hinnit. 7 Quare dies diem superat, si omnis lux anni a
sole? 8 A Domini scientia separati sunt, 9 et immutavit tempora et
dies festos ipsorum. 10 Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et
ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex
terra creatus est Adam. 11 In multitudine disciplinae Dominus separavit
eos et immutavit vias eorum: 12 ex ipsis benedixit et
exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; ex ipsis
maledixit et humiliavit et convertit illos a statione ipsorum. 13
Quasi lutum figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere 14
secundum beneplacitum eius, sic homo in manu illius, qui se fecit et
reddet illi secundum iudicium suum. 15 Contra malum bonum est, et
contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic
intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra
unum. 16 Et ego novissimus evigilavi et, quasi qui colligit acinos
post vindemiatores, 17 in benedictione Dei et ipse praecessi et,
quasi qui vindemiat, replevi torcular. 18 Respicite quoniam non mihi
soli laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam. 19 Audite me,
magnates populi; et rectores ecclesiae, auribus percipite. 20 Filio
et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita
tua; et non dederis alii possessionem tuam, ne forte paeniteat te et
depreceris pro illis. 21 Dum adhuc superes et aspiras, non commutes
teipsum cum omni carne. 22 Melius est enim, ut filii tui te
rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. 23 In omnibus
operibus tuis praecellens esto, 24 ne dederis maculam in gloria
tua. In die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus
tui distribue hereditatem tuam. 25 Cibaria et virga et onus
asino, panis et disciplina et opus servo. 26 Operare per servum et
invenies requiem; laxa manus illi, et quaeret libertatem. 27 Iugum
et lorum curvant collum, et servum inclinant operationes
assiduae. 28 Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in
operationem, ne vacet: 29 multam enim malitiam docuit otiositas. 30
In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non
obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem
carnem; verum sine iudicio nihil facias grave. 31 Si est tibi servus
unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis
illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in
sanguinem animae tuae irascaris. 32 Si laeseris eum iniuste, in fugam
convertetur; 33 et, si surgens discesserit, in qua via quaeras
illum, nescis.
34 1 Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt
imprudentes. 2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur
ventum, sic et qui attendit ad visa noctis. 3 Hoc secundum hoc visio
somniorum, ante faciem hominis similitudo faciei. 4 Ab immundo quid
mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur? 5 Divinationes et
auguria et somnia vanitas est, 6 et, sicut parturientis, cor phantasias
patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in
illis cor tuum. 7 Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt
sperantes in illis. 8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et
sapientia in ore fideli consummatio. 9 Vir, qui peregrinatus est, multa
didicit, et, qui multa expertus est, enarrabit scienter. 10 Qui non
est expertus, pauca recognoscit, qui autem peregrinatus est,
multiplicat astutiam. (11) 12 Multa vidi errando et plurima verba
intellexi; 13 aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum
causa liberatus sum. 14 Spiritus timentium Dominum vivet, et in
respectu illius benedicetur. 15 Spes enim illorum in salvantem
illos, et oculi Dei in diligentes se. 16 Qui timet Dominum, nihil
trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius. 17 Timentis
Dominum beata est anima eius. 18 Ad quem respicit? Et quis est
fortitudo eius? 19 Oculi Domini super timentes eum: protector
potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum
meridiani, 20 custodia offensionis et adiutorium casus, exaltans
animam et illuminans oculos, dans sanitatem vitae et
benedictionem. 21 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et
iustitiae. 22 Immolantis ex iniquo, oblatio maculata, et non sunt
beneplacitae hostiae iniustorum. 23 Dona iniquorum non probat
Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine
sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. 24 Qui offert sacrificium
ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris
sui. 25 Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo
sanguinis est. 26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit
proximum suum; 27 et effundit sanguinem, qui fraudem facit
mercennario. 28 Unus aedificans et unus destruens; quid prodest
illis nisi labor? 29 Unus orans et unus maledicens; cuius vocem
exaudiet Deus? 30 Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum: quid
proficit lavatio illius? 31 Sic homo, qui ieiunat pro peccatis
suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis
exaudiet? Aut quid proficit humiliando se?
35 1 Qui conservat legem, multiplicat oblationes: 2 sacrificium
salutare est attendere mandatis. (3) 4 Qui retribuit gratiam, offert
similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis. 5
Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro
peccatis recedere ab iniustitia. 6 Non apparebis ante conspectum Domini
vacuus: 7 haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. 8 Oblatio
iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu
Altissimi; 9 sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non
obliviscetur Dominus. 10 Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas
primitias manuum tuarum; 11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et
in exsultatione sanctifica decimas tuas; 12 da Altissimo secundum datum
eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum, 13
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi. 14
Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa; 15 et noli
confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non
est apud illum gloria personae. 16 Non accipiet personam in
pauperem et deprecationem laesi exaudiet. 17 Non despiciet preces
pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. 18 Nonne lacrimae
viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem
eas? 19 A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus
exauditor non delectabitur in illis. 20 Qui adorat Deum, in beneplacito
suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. 21
Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non
consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex
iustus faciat iudicium. 22 Et Dominus non tardabit, et Fortissimus
non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum
crudelium 23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem
superborum et sceptra iniquorum contribulet, 24 donec reddat
hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem
illius, 25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos
misericordia sua. 26 Speciosa misericordia in tempore
tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore
siccitatis.
36 1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende
nobis lucem miserationum tuarum; 2 et immitte timorem tuum super
gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus
nisi tu, et enarrent magnalia tua. 3 Alleva manum tuam super gentes
alienas, ut videant potentiam tuam. 4 Sicut enim in conspectu eorum
sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in
eis, 5 ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus
praeter te, Domine. 6 Innova signa et itera mirabilia, 7 glorifica
manum et firma brachium dextrum, 8 excita furorem et effunde iram, 9
tolle adversarium et afflige inimicum. 10 Festina tempus et memento
praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua. 11 In ira flammae
devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant
perditionem. 12 Contere caput principum inimicorum dicentium: Non
est alius praeter nos!. 13 Congrega omnes tribus Iacob et
hereditabis eos sicut ab initio. 14 Miserere plebi tuae, super quam
invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito
tuo. 15 Miserere civitati sanctificationis tuae, Ierusalem, loco
requiei tuae. 16 Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum
tuum. 17 Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et
suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. 18 Da mercedem
sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi
orationes servorum tuorum, 19 secundum beneplacitum super populo
tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant
terram, quia tu es Deus saeculorum. 20 Omnem escam manducabit
venter, et est cibus cibo melior; 21 fauces percipiunt cibum
ferae, et cor sensatum verba mendacia. 22 Cor pravum dabit
tristitiam, et homo peritus retribuet illi. 23 Omnem masculum
excipiet mulier, est autem filia melior filia. 24 Species mulieris
exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis
superducit desiderium. 25 Insuper, si est super lingua eius
curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum
filios hominum. 26 Qui possidet mulierem bonam, inchoat
possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei. 27
Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet
errans. 28 Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens
ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in
civitatem?
37 1 Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi! ; sed
est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia appropinquans usque ad
mortem: 2 sodalis et amicus ad inimicitiam conversus? 3 O
praesumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et
dolositate illius? 4 Sodalis amico coniucundatur in
oblectationibus et in tempore tribulationis adversarius erit; 5
sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet
scutum. 6 Non obliviscaris amici tui in animo tuo et non immemor sis
illius in opibus tuis. 7 Noli consiliari cum eo, qui tibi
insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium. 8 Omnis
consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius pro semetipso. 9
A consiliario serva animam tuam et prius scito quae sit illius
necessitas et ipse enim animo suo cogitabit 10 ne forte
mittat super te sortem et dicat tibi: 11 Bona est via tua et
stet e contrario videre quid tibi eveniat. 12 Noli consiliari cum
invido et a zelante te consilium absconde; nec cum muliere de ea,
quae ei aemulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de
traiecticio, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis
agendis, 13 cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum
operario otioso de omni opere, 14 cum mercennario annuali de
consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione: non
attendas his in omni consilio. 15 Sed cum viro timorato assiduus
esto, quemcumque cognoveris observantem mandata, 16 cuius anima est
secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit
tibi. 17 Et consilium cordis statue tecum; non est enim tibi aliud
fidelius illo. 18 Anima viri enuntiat aliquando vera quam septem
circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. 19 Et in his
omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam. 20
Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum
consilium stabile. 21 Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor
oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est
assidua lingua. 22 Est vir peritus multorum eruditor et animae suae
inutilis est. 23 Est qui sophistice loquitur et odibilis est; in
omni cibo voluptatis defraudabitur. 24 Non est illi data a Domino
gratia: omni enim sapientia defraudatus est. 25 Est sapiens animae
suae sapiens, et fructus sensus illius super corpus suum. 26 Vir
sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles
sunt. 27 Vir sapiens implebitur benedictionibus, et omnes videntes
illum beatum dicent. 28 Vita viri in numero dierum; dies autem
Israel innumerabiles sunt. 29 Sapiens in populo hereditabit
honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum. 30 Fili, in vita
tua tenta animam tuam et vide si quid obnoxium ei est: non des
illi. 31 Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne
genus placet. 32 Noli avidus esse in omni epulatione et non te
effundas super omnem escam. 33 In multis enim escis erit
infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. 34 Propter
crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adiciet
vitam.
38 1 Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit
Altissimus. 2 A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet
donationem. 3 Disciplina medici exaltabit caput illius, et in
conspectu magnatorum collaudabitur. 4 Altissimus creavit de terra
medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. 5 Nonne a ligno
indulcata est aqua amara, 6 ut agnoscerent homines virtutem
illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in
mirabilibus suis. 7 In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius
faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius: 8 et
salus super faciem terrae. 9 Fili, in tua infirmitate ne despicias
teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. 10 Averte a delicto et
dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum; 11 da suavitatem et
memoriam similaginis et impingua oblationem pro opibus tuis. Et da
locum medico, 12 etenim illum Dominus creavit; et non discedat a
te, quia opera eius sunt necessaria. 13 Est enim tempus, quando per
manus illorum est solacium. 14 Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut
dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem. 15 Qui
delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus
medici. 16 Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus,
incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et
non despicias sepulturam illius. 17 Amare fer fletum et perfice
lamentum 18 et fac luctum secundum meritum eius, uno die vel duobus
propter detractionem, et consolare propter tristitiam. 19 A
tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit
virtutem. 20 In abductione permanet tristitia, et vita inopis
maledictio cordis. 21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle
eam a te et memento novissimorum. 22 Ne ultra memineris: neque enim est
conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis. 23 Memor
esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi
hodie. 24 In requie mortui requiescere fac memoriam eius et
consolare in illo in exitu spiritus sui. 25 Sapientia scribae in
opportunitate vacationis; et, qui minoratur operatione, ipse sapientia
replebitur. Qua sapientia replebitur, 26 qui tenet aratrum et
qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in
operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum. 27 Cor suum
dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum. 28
Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem
transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius
variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et
vigilia sua perficere opus. 29 Sic faber ferrarius sedens iuxta
incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes
eius, et in calore fornacis concertatur. 30 Vox mallei exsurdat
aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius. 31 Cor suum
dabit in consummationem operum et vigilia sua ornare in
perfectionem. 32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus
suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus
suum, et in numero est omnis operatio eius; 33 in brachio suo
formabit lutum et ante canos suos curvabit virtutem suam: 34 cor
suum dabit, ut consummet linitionem, et vigilia sua mundare
fornacem. 35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in
arte sua sapiens est. 36 Sine his omnibus non aedificabitur
civitas, 37 et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in
consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient; 38
super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non
intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in
parabolis non invenientur; 39 sed creaturam laboris confirmabunt, et
sollicitudo illorum in operatione artis.
39 1 Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege
Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in
prophetiis vacabit. 2 Narrationem virorum nominatorum conservabit et
in versutias parabolarum simul introibit. 3 Occulta proverbiorum
exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur. 4 In medio
magnatorum ministrabit et in conspectu principum apparebit. 5 In
terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in
hominibus tentabit. 6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad
Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. 7
Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur. 8 Si
enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur. 9
Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione
confitebitur Domino. 10 Et ipse diriget consilium et disciplinam et
in absconditis eius considerabit. 11 Ipse palam faciet disciplinam
doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur. 12
Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non
delebitur. 13 Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a
generatione in generationem; 14 sapientiam eius enarrabunt
gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia. 15 Si permanserit, nomen
derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi. 16
Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum. 17
Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum
florebit caro vestra; 18 quasi libanus odorem suavitatis habete, 19
florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et
benedicite Dominum in omnibus operibus suis. 20 Date nomini eius
magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis
labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione: 21 Opera
Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit!
. Non est dicere: Quid est hoc? aut Ad quid istud? ; omnia
enim in tempore suo conquirentur. 22 In verbo eius stetit aqua sicut
congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum; 23 quoniam
in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare
ipsius. 24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam
absconditum ab oculis eius. 25 A saeculo usque in saeculum
respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius. 26 Non est
dicere: Quid est hoc! aut Ad quid istud? ; omnia enim in usum
suum creata sunt. 27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit 28 et
sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non
exquisierunt eum, disperdet, 29 quomodo convertit aquas in
salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus
offensiones in ira eius. 30 Bona bonis creata sunt ab initio, sic
peccatoribus bona et mala. 31 Primum necessaria vitae hominum aqua,
ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae
et oleum et vestimentum: 32 haec omnia sanctis in bona, sic et
impiis et peccatoribus in mala convertentur. 33 Sunt spiritus, qui ad
vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta
sua; 34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem
eius, qui fecit illos, placabunt: 35 ignis, grando, fames et
mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; 36 bestiarum dentes et
scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios: 37
in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates
praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum. 38
Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et
scriptis mandavi: 39 Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora
sua subministrabit . 40 Non est dicere: Hoc illo nequius est
: omnia enim in tempore suo comprobabuntur. 41 Et nunc in omni
corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.
40 1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum
grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in
diem reditus in matrem omnium: 2 cogitationes eorum et timores
cordis, adinventio exspectationis, dies finitionis. 3 A residente
super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere; 4 ab
eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino
crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et
iracundia perseverans et contentio. 5 Et in tempore requiei in
cubili somnus noctis immutat scientiam eius. 6 Modicum tamquam nihil
in requie, et ab eo in somnis quasi in die laborat 7 conturbatus in
visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni
necessarii exsurrexit et admirans ad nullum timorem. 8 Cum omni
carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum
amplius: 9 ad haec mors, sanguis, contentio et
romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella. 10 Super
iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est
cataclysmus. 11 Omnia, quae de terra sunt, in terram
convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur. 12
Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum
stabit. 13 Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut
tonitruum magnum in pluvia evanescent. 14 In aperiendo manus suas
laetabitur, sic praevaricatores in consummationem deficient. 15
Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super
cacumen petrae. 16 Viriditas super omnem aquam et ad oram
fluminis ante omne fenum evelletur. 17 Gratia sicut paradisus in
benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet. 18 Vita sibi
sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui
inveniet thesaurum. 19 Filii et aedificatio civitatis confirmant
nomen, et super haec mulier immaculata computabitur. 20 Vinum et
musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae. 21
Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua
suavis. 22 Gratiam et speciem desiderabit oculus, et super haec
virides sationes. 23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et
super utrosque mulier cum viro. 24 Fratres et adiutorium in tempore
tribulationis, et super utraque eleemosyna liberabit. 25 Aurum et
argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum
habetur. 26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor
Domini. 27 Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo
inquirere adiutorium. 28 Timor Domini sicut paradisus
benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius. 29 Fili, in
tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam
indigere. 30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in
computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis; 31
vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. 32 In ore impudentis
condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis
ardebit.
41 1 O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in
substantiis suis, 2 viro quieto et, cuius viae directae sunt in
omnibus, et adhuc valenti accipere voluptatem! 3 O mors, bonum est
iudicium tuum homini indigenti et, qui minoratur viribus, 4 defecto
aetate et, cui de omnibus cura est, qui fiduciam amisit et perdidit
patientiam! 5 Noli metuere iudicium mortis; memento eorum, qui ante
te fuerunt et qui superventuri sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni
carni; 6 et quid resistis beneplacito Altissimi? Sive decem sive
centum sive mille anni, 7 non est enim in inferno accusatio vitae. 8
Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur in
sedibus impiorum; 9 filiorum peccatorum periet hereditas, et cum
semine illorum assiduitas opprobrii. 10 De patre impio queruntur
filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. 11 Vae vobis, viri
impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! 12 Et, si nati
fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in
maledictione erit pars vestra. 13 Omnia, quae de terra sunt, in terram
convertentur, sic impii a maledicto in perditionem. 14 Luctus
hominum in corpore ipsorum; nomen autem impiorum non bonum
delebitur. 15 Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit
tibi quam mille thesauri pretiosi et magni: 16 bonae vitae numerus
dierum, bonum autem nomen permanebit in aevum. 17 Melior est homo,
qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam
suam. Sapientia enim abscondita et thesaurus invisibilis, quae
utilitas in utrisque? 18 Disciplinam in pace conservate, filii; 19
verumtamen reveremini iudicium meum: 20 non est enim bonum omnem
reverentiam observare, et non omnis pudor probatus. 21 Erubescite a
patre et a matre de fornicatione et a praesidente et a potente de
mendacio, 22 a principe et a iudice de delicto, a synagoga et plebe
de iniquitate, 23 a socio et amico de iniustitia et de loco, in quo
habitas, 24 de furto, de veritate Dei et testamento, de
impositione cubiti super mensam et a despectione dati et accepti, 25
a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae et ab
aversione vultus cognati 26 et ab auferendo partem et non
restituendo 27 et a respiciendo mulierem alieni viri et a
curiositate in ancillam eius, neque steteris ad lectum eius; 28 ab
amicis de sermonibus improperii, et, cum dederis, ne
improperes;
42 1 et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione
sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies
gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus
confundaris, ne accipias personam, ut delinquas: 2 de lege Altissimi
et testamento et de iudicio, iustificans impium, 3 de ratione
sociorum et viatorum et de datione hereditatis alienorum, 4 de
aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et
paucorum, 5 de pretio emptionis negotiatorum et de multa disciplina
filiorum et servo pessimo latus sanguinare. 6 Super mulierem nequam
bonum est signum; 7 ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque
trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. 8
De disciplina insensati et fatui et de seniore, qui iudicatur de
fornicatione; et eris eruditus in veritate et probatus in conspectu
omnium vivorum. 9 Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo
eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta
efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat; 10 ne quando
polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida
inveniatur; ne forte viro desponsata transgrediatur aut, cum eo
commorata, ne sterilis inveniatur. 11 Super filiam immodestam confirma
custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in
detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in
multitudine populi. 12 Omni homini ne det speciem et in medio
mulierum non commoretur; 13 de vestimentis enim procedit tinea, et a
muliere iniquitas mulieris. 14 Melior est enim iniquitas viri quam
mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. 15 Memor ero
igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini
opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium. 16 Sol
illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus
eius. 17 Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia
eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria
sua. 18 Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum
excogitavit. 19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in
signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura
sunt, et revelans vestigia occultorum. 20 Non praeterit illum omnis
cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. 21 Magnalia
sapientiae suae ordinavit, unicus est ante saeculum et usque in
saeculum; neque augetur 22 neque minuitur et non eget alicuius
consilio. 23 Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam
scintilla spectatu! 24 Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et
in omni necessitate omnia obaudiunt ei; 25 omnia duplicia, unum contra
unum, et non fecit quidquam deficiens. 26 Alterum alterius confirmat
bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?
43 1 Gloria altitudinis firmamentum puritatis, species caeli in
visione gloriae. 2 Sol in apparitione annuntians in processu: vas
admirabile, opus Excelsi. 3 In meridiano suo exurit terram; et in
conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? Fornacem ventilans in
operibus ardoris tripliciter, 4 sol exurens montes, vapores igneos
exsufflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos. 5 Magnus
Dominus, qui fecit illum et sermonibus eius festinavit iter. 6 Et
luna stat in tempus suum, in ostensionem temporis et signum aevi. 7
A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in
consummatione. 8 Mensis secundum nomen eius est, crescens
mirabiliter in consummatione. 9 Vas castrorum in excelsis, in
firmamento caeli resplendens gloriose. 10 Species caeli gloria
stellarum, mundum illuminans in excelsis Domini. 11 In verbis Sancti
stabunt iuxta praeceptum et non deficient in vigiliis suis. 12 Vide
arcum et benedic eum, qui fecit illum; valde speciosus est in splendore
suo. 13 Gyravit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi
tetenderunt illum. 14 Imperio suo acceleravit nivem et properat
coruscationes iudicii sui. 15 Propterea aperti sunt thesauri, et
evolaverunt nebulae sicut aves. 16 In magnitudine sua firmavit
nubes, et confracti sunt lapides grandinis. Vox tonitrui eius
tremefacit terram, 17 in conspectu eius commovebuntur montes. In
voluntate eius aspirabit notus, 18 tempestas aquilonis et congregatio
spiritus. 19 Et, sicut aves deponentes ad sedendum, aspergit
nivem, et, sicut locusta demergens, descensus eius: 20
pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius
expavescet cor. 21 Gelu sicut salem effundet super terram, et, dum
gelaverit, fit tamquam cacumina tribuli. 22 Frigidus ventus aquilo
flabit, et gelabit crystallus super aquam; super omnem
congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se
aqua. 23 Devorabit montes et exuret desertum et exstinguet viridem
sicut ignis. 24 Medicina omnium in festinatione nebulae, et ros
obvians ab ardore hilarescet. 25 Cogitatione sua placavit abyssum et
plantavit in illa insulas. 26 Qui navigant mare, enarrant pericula
eius, et audientes auribus nostris admiramur. 27 Illic praeclara
opera et mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et
creatura belluarum. 28 Propter ipsum iter prosperat angelus eius, et
in sermone eius composita sunt omnia. 29 Multa dicemus et deficiemus
verbis; consummatio autem sermonum: Ipse est omnia!. 30
Glorificantes ad quid valebimus? Ipse enim Magnus super omnia opera
sua. 31 Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis
potentia ipsius. 32 Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque
potueritis: supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia
eius.(33) 34 Exaltantes eum replemini virtute; ne laboretis, non
enim pervenietis usquam. 35 Quis vidit eum et enarrabit? Et quis
magnificabit eum sicut est? 36 Multa abscondita sunt maiora
his; pauca enim vidimus operum eius. 37 Omnia autem Dominus
fecit et pie agentibus dedit sapientiam.
44 1 Laus patrum. Laudemus viros gloriosos et parentes
nostros in generatione sua. 2 Multam gloriam fecit
Dominus, magnificentiam suam a saeculo. 3 Dominantes in potestatibus
suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes
in prophetiis, 4 regentes populum in consiliis et peritia scripturae
populos; verba sapientiae in disciplina eorum, 5 requirentes modos
musicos et narrantes carmina scripturarum; 6 homines divites innixi
virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus
suis. 7 Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti
sunt et a diebus suis habentur in laudibus. 8 De illis nati sunt,
qui reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. 9 Et sunt quorum non
est memoria: perierunt quasi qui non fuerint; et nati sunt quasi non
nati, et filii ipsorum post ipsos. 10 Sed hi viri misericordiae
sunt, quorum pietates non fuerunt in oblivione. 11 Cum semine eorum
permanent, bona hereditas, nepotes eorum, 12 et in testamentis
stetit semen eorum; 13 et filii eorum propter illos. Usque in
aeternum manet semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur. 14
Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in
generationem et generationem; 15 sapientiam ipsorum narrent
populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia. 16 Henoch placuit Deo et
translatus est in paradisum, ut det gentibus paenitentiam. 17 Noe
inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est
reconciliatio; 18 propter eum dimissum est reliquum terrae, cum
factum est diluvium: 19 testamenta saeculi posita sunt apud
illum, ne deleri posset diluvio omnis caro. 20 Abraham magnus pater
multitudinis gentium, et non est inventa macula in gloria eius; qui
conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo. 21 In
carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est
fidelis. 22 Ideo iure iurando statuit illi benedici gentes in semine
eius, crescere illum quasi terrae cumulum 23 et ut stellas exaltare
semen eius et hereditare illos a mari usque ad mare et a Flumine
usque ad terminos terrae. 24 Et in Isaac eodem modo statuit propter
Abraham patrem eius. 25 Benedictionem omnium gentium dedit illi
Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob. 26 Agnovit eum
in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit illi
partem in tribubus duodecim. 27 Et eduxit ex illo hominem
misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis
carnis,
45 1 dilectum a Deo et hominibus Moysen, cuius memoria in
benedictione est. 2 Similem illum fecit in gloria sanctorum et
magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis signa
acceleravit. 3 Glorificavit illum in conspectu regum et ius dedit
illi ad populum suum et ostendit illi gloriam suam. 4 In fide et
lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex omni carne. 5
Auditam fecit illi vocem suam et induxit illum in nubem; 6 et dedit
illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob
testamentum suum et iudicia sua Israel. 7 Excelsum fecit Aaron
sanctum similem ei, fratrem eius de tribu Levi. 8 Statuit illum in
testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis, et
beatificavit illum in gloria 9 et circumcinxit eum zona gloriae. Et
induit eum perfecto decore et coronavit eum in vasis virtutis: 10
femoralia et tunicam et umerale posuit ei et cinxit illum tintinnabulis
aureis, malis granatis plurimis in gyro, 11 ut daret sonitum in
incessu suo, auditum faceret sonitum in templo in memoriam filiis
gentis suae. 12 Stola sancta auro et hyacintho et purpura, opus
textile rationale iudicii et cingulum, 13 tortum coccum opere
artificis, gemmae pretiosae super rationale in ligatura auri, opere
lapidarii sculptis, in memoriam cum scriptura sculpta secundum numerum
tribuum Israel. 14 Corona aurea super mitram eius, lamina cum signo
sanctitatis, gloria honoris, opus virtutis et desideria oculorum,
perfecta pulchritudo. 15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia in
sempiternum; 16 non induet illa alienigena aliquis, sed tantum filii
ipsius soli et nepotes eius per omne tempus. 17 Sacrificium ipsius
consumitur igne cotidie iuge bis. 18 Complevit Moyses manus
eius et unxit illum oleo sancto. 19 Factum est illi in testamentum
aeternum et semini eius sicut dies caeli: ministrare illi et fungi
sacerdotio et benedicere populum suum in nomine eius. 20 Ipsum
elegit ab omni vivente offerre sacrificium Deo, incensum et
adipes et incendere bonum odorem et memoriale et placare pro populo
suo. 21 Et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis
iudiciorum: docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare
Israel. 22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam
circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et
Abiram, et congregatio Core in iracundia furoris sui. 23 Vidit
Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu
iracundiae eius. 24 Fecit illis monstra et consumpsit illos in
flamma ignis. 25 Et addidit Aaron gloriam et dedit illi
hereditatem et primitias frugum terrae divisit illi. 26 Panem ipsis
in primis paravit in satietatem, nam et sacrificia Domini
edent, quae dedit illi et semini eius. 27 Ceterum in terra gentis
non hereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars
eius et hereditas. 28 Et Phinees filius Eleazari tertius in gloria
est, zelando timorem Domini; 29 et stetit in ruptura pro
gente, in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro
lsrael. 30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum
et gentis suae, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in
aeternum. 31 Et testamentum David regi filio Iesse de tribu
Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini
eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in
iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in
generationes aeternas.
46 1 Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in
prophetis, qui fuit secundum nomen suum 2 maximus in salutem
electorum Dei, qui vindicet in insurgentes hostes, ut heredem faciat
Israel. 3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et
iactando contra civitatem acinacem! 4 Quis ante illum restitit? Nam
bella Domini ipse perduxit. 5 An non in manu eius impeditus est
sol, et una dies facta est quasi duo? 6 Invocavit Altissimum
potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus
Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis. 7 Impetum fecit
contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios, 8 ut
cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum
est: etenim secutus est a tergo Potentis. 9 Et in diebus Moysi
misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra
congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur
malitiae. 10 Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum
milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae
manat lac et mel. 11 Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et
usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae
locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem, 12 ut viderent omnes
filii Israel quia bonum est obsequi Domino. 13 Et iudices singuli
suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a
Domino: 14 sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent
de loco suo, 15 et nomen eorum renovet filiis illorum sanctorum
virorum. 16 Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit
imperium et unxit principes in gente sua. 17 In lege Domini
congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua
probatus est propheta; 18 et cognitus est in verbis suis fidelis in
visione. 19 Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes
circumstantes undique, in oblatione agni lactentis. 20 Et intonuit
de caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam 21 et
contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim. 22 Et ante
tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et
christi eius: Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non
accepi ; et non accusavit illum homo. 23 Et, postquam dormivit,
prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et
exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem
gentis.
47 1 Post hunc surrexit Nathan propheta in diebus David. 2
Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari, sic David a filiis
Israel. 3 Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter
fecit, sicut in agnis ovium. 4 In iuventute sua numquid non occidit
gigantem et abstulit opprobrium de gente? 5 In agitando manu
fundam deiecit exsultationem Goliath. 6 Nam invocavit Dominum
altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem
in bello et exaltare cornu gentis suae. 7 Sic de decem milibus
glorificaverunt eum et laudaverunt eum in benedictionibus Domini, in
offerendo illi coronam gloriae. 8 Contrivit enim inimicos undique et
humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit
cornu ipsorum. 9 In omni opere suo dedit confessionem Sancto et
Excelso in verbo gloriae; 10 de omni corde suo laudavit Dominum et
dilexit Deum, qui fecit illum. 11 Et stare fecit cantores contra
altare et in sono eorum dulces fecit modos. 12 Dedit in
celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem
anni, dum laudarent nomen sanctum Domini, et ante mane resonaret
sanctuarium. 13 Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in
aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in
Israel. 14 Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum
habitavit in securitate. 15 Salomon imperavit in diebus pacis; cui
Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et
pararet sanctuarium in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute
tua 16 et impletus es quasi flumen sapientia! Terram retexit
anima tua, 17 et replesti eam in comparationibus aenigmatum. Ad
insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace
tua. 18 In cantilenis et proverbiis et comparationibus et
interpretationibus te miratae sunt terrae. 19 In nomine Domini
Dei, cui est cognomen Deus Israel, 20 collegisti quasi orichalcum
aurum et ut plumbum cumulasti argentum. 21 Sed reclinasti femora tua
mulieribus, subiugatus es in corpore tuo. 22 Dedisti maculam in
gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos
tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua, 23 ut fieret
imperium bipartitum, et ex Ephraim inciperet imperium infidele. 24
Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec
delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen
eius, qui diligit Dominum, non corrumpet. 25 Dedit autem reliquum
Iacob et David de ipso stirpem. 26 Et finem habuit Salomon cum
patribus suis 27 et dereliquit post se de semine suo gentis
stultitiam 28 et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem
consilio suo. 29 Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit
Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt
peccata ipsorum valde, 30 ita ut expelleret illos a terra sua. 31 Et
exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos
vindicta.
48 1 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius
quasi facula ardebat. 2 Qui induxit in illos famem et zelo suo
paucos fecit eos. 3 Verbo Domini continuit caelum et deiecit de
caelo ignem ter. 4 Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus
tuis! Et quis potest similiter gloriari tibi? 5 Qui suscitasti
mortuum de sorte mortis ab inferis in verbo Domini. 6 Qui deiecisti
reges ad perniciem et gloriosos de lecto suo et confregisti facile
potentiam ipsorum; 7 qui audis in Sinai indicium et in Horeb iudicia
vindictae. 8 Qui ungis reges ad retributionem et prophetas facis
successores post te; 9 qui receptus es in turbine ignis et in curru
equorum igneorum; 10 qui scriptus es paratus in tempora lenire
iracundiam Domini ante furorem, convertere cor patris ad filium et
restituere tribus Iacob. 11 Beati sunt, qui te viderunt et in
amicitia tua dormierunt! 12 Nam et nos vita quidem vivemus, post
mortem autem non erit tale nomen nostrum. 13 Elias quidem in turbine
tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis
non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum; 14 nec
superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus
eius. 15 In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia operatus
est. 16 In omnibus istis non paenituit populum, et non recesserunt a
peccatis suis, usque dum eiecti sunt de terra sua et dispersi sunt
in omnem terram; 17 et relicta est gens perpauca, et princeps in
domo David. 18 Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo; alii
autem multiplicaverunt peccata. 19 Ezechias munivit civitatem
suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et
aedificavit ad aquam puteum. 20 In diebus ipsius ascendit
Sennacherib et misit Rabsacen et discessit, et sustulit manum suam
in Sion et superbus factus est in exaltatione sua. 21 Tunc mota sunt
corda et manus ipsorum, et doluerunt quasi parturientes mulieres 22
et invocaverunt Dominum misericordem et expandentes manus suas
extulerunt ad eum, et Sanctus audivit cito vocem ipsorum. 23 Non est
commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis, sed
purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae; 24 percussit castra
Assyriorum et contrivit illos angelus eius. 25 Nam fecit Ezechias
quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam
mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua. 26 In
diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. 27 Spiritu
magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion; usque in
sempiternum ostendit futura 28 et abscondita, antequam
evenirent.
49 1 Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opere
pigmentarii; 2 in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut
musica in convivio vini. 3 Ipse est directus divinitus in paenitentia
gentis et tulit abominationes impietatis; 4 et gubernavit ad Dominum
cor suum et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. 5 Praeter
David et Ezechiam et Iosiam, omnes peccatum commiserunt; 6 nam
reliquerunt legem Altissimi reges Iudae et contempserunt timorem
Dei; 7 dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae
genti; 8 incenderunt electam sanctuarii civitatem et desertas
fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae. 9 Nam male tractaverunt
illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere
et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et
renovare. 10 Ezechiel, qui vidit visionem gloriae, quam ostendit
illi in curru cherubim. 11 Nam et commemoratus est inimicorum in
imbre et benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias. 12 Et
duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt
Iacob et redemerunt eos in fide virtutis. 13 Quomodo amplificemus
Zorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextera manu; 14 sic et Iesua
filius Iosedec. Qui in diebus suis aedificaverunt domum et
exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloriam
sempiternam. 15 Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit
nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos
nostras. 16 Nemo creatus est in terra qualis Henoch; nam et ipse
assumptus est a terra. 17 Neque ut Ioseph natus est homo, princeps
fratrum, firmamentum gentis; 18 et ossa ipsius visitata sunt et post
mortem prophetaverunt. 19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti
sunt et super omnem animam in origine Adam.
50 1 Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua
suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum. 2 Templi
etiam altitudo ab ipso fundata est, substructura elata parietis
templi. 3 In diebus ipsius excisa est piscina aquarum, lacus, quasi
maris superficies eius. 4 Qui curavit gentem suam a latrone et
firmavit eam ab obsidione. 5 Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e
tabernaculo in egressu domus velamenti! 6 Quasi stella matutina in
medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi 7 et quasi sol
refulgens super templum Dei. 8 Quasi arcus refulgens inter nebulas
gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae
sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis; 9
quasi ignis effulgens et tus ardens in igne, 10 quasi vas auri
solidum ornatum omni lapide pretioso, 11 quasi oliva pullulans
fructibus et cupressus in nubes se extollens, in accipiendo ipsum
stolam gloriae et vestiri eum in consummationem magnificentiae. 12 In
ascensu altaris sancti, cum gloriam daret peribolo sanctuarii 13 et
acciperet partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram, et
circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte
Libano, 14 sic circa illum steterunt quasi rami palmae omnes filii
Aaron in gloria sua. 15 Oblatio autem Domini in manibus
ipsorum coram omni synagoga Israel, et consummatione fungens in
ara, ordinans oblationem Omnipotentis. 16 Porrexit manum suam in
libatione et libavit de sanguine uvae; 17 effudit in fundamento
altaris odorem divinum excelso Principi. 18 Tunc exclamaverunt filii
Aaron, in tubis productilibus sonuerunt et auditam fecerunt vocem
magnam in memoriam coram Deo altissimo. 19 Tunc omnis populus simul
properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum
Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso. 20 Et laudaverunt
psallentes in vocibus suis, et magnus resonabat cantus suavitatis
plenus. 21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram
Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum
perfecerunt. 22 Tunc descendens manus suas extulit in omnem
congregationem filiorum Israel dare benedictionem Domini in labiis
suis et in nomine ipsius gloriari; 23 et iteraverunt adorationem
suam, ut acciperent benedictionem Altissimi. 24 Et nunc benedicite
Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a
ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam
misericordiam. 25 Det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in
diebus nostris in Israel per dies sempiternos; 26 credere Israel
nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus
nostris. 27 Duas gentes odit anima mea, tertia autem non est quidem
gens: 28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus,
qui habitat in Sichimis. 29 Doctrinam sapientiae et
disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach,
Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo. 30 Beatus, qui in
istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit
semper. 31 Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini
vestigium eius est.
51 1 Oratio Iesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex;
et collaudabo te Deum salvatorem meum. 2 Confitebor nomini
tuo, quoniam adiutor et protector factus es mihi 3 et liberasti
corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae et a labiis
operantium mendacium, et in conspectu insurgentium factus es mihi
adiutor. 4 Et liberasti me, secundum magnitudinem misericordiae et
nominis tui, a laqueis praeparatis ad escam, 5 de manibus
quaerentium animam meam et de multis tribulationibus, quae
circumdederunt me, 6 a pressura flammae, quae circumdedit me, et de
medio ignis, ubi non sum aestuatus; 7 de altitudine ventris
inferi et a lingua coinquinata et a verbo mendacii, a iaculo linguae
iniustae. 8 Appropinquavit usque ad mortem anima mea, 9 et vita mea
appropinquans erat in inferno deorsum. 10 Circumdederunt me undique, et
non erat qui adiuvaret; respiciens eram ad adiutorium hominum, et non
erat. 11 Memoratus autem sum misericordiae tuae, Domine, et
operationis tuae, quae a saeculo est, 12 quoniam eruis sustinentes te,
Domine, et liberas eos de manibus iniquorum. 13 Exaltavi de terra
supplicationem meam et pro morte defluente deprecatus sum. 14
Invocavi Dominum: Pater meus es tu, ne derelinquas me in die
tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio. 15
Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo illud in confessione. Et
exaudita est oratio mea. 16 Et liberasti me de perditione et
eripuisti me de tempore iniquo. 17 Propterea confitebor et laudem dicam
tibi et benedicam nomini Domini. 18 Cum adhuc iunior essem,
priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea; 19
ante templum postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram
eam, et effloruit tamquam praecox uva. 20 Laetatum est cor meum in
ea, ambulavit pes meus iter rectum; a iuventute mea investigabam
eam. 21 Inclinavi modice aurem meam et excepi illam 22 et multam
inveni mihimetipsi sapientiam et multum profeci in ea: 23 danti mihi
sapientiam dabo gloriam. 24 Consiliatus sum enim, ut facerem
illam; et quaesivi bonum et non confundar. 25 Colluctata est anima
mea in illa, et in faciendo legem diligens fui. 26 Manus meas
extendi in altum et incognoscibilia eius intellexi. 27 Animam meam
direxi ad illam et in purificatione inveni eam. 28 Possedi cum ipsa
cor ab initio; propter hoc non derelinquar. 29 Venter meus
conturbatus est quaerendo illam; propterea bonam possedi
possessionem. 30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in
ipsa laudabo eum. 31 Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in
domo disciplinae. 32 Quid adhuc retardatis in his, dum animae
vestrae sitiunt vehementer? 33 Aperui os meum et locutus
sum: Comparate vobis sine argento 34 et collum vestrum subicite
iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim
invenire eam. 35 Videte oculis vestris quia modicum laboravi et
inveni mihi multam requiem. 36 Assumite disciplinam in multo numero
argenti et copiosum aurum possidete in ea. 37 Laetetur anima vestra
in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius. 38
Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in
tempore suo .
|